Latin
TYPUS OVERATIONIS
Maria Cunitz, Urania propitia 109-3
Unproofread scanNot analysed yet
cum pamll. adhibetur ad tenorem praecepti, proventunt omniaut supra posita sunt. Nisi prolixitas evitanda esset, possem hic adducere omnia antiqva observata Timocharidis, &Tabularum sid. comprobare. Satisfaciunt enim, qvantum Antiqvorum Temporis assignationi, in suis horis Temporalibus, qvae platica satis, &minus exqvisita est, deferri potest, omni possibili propinqvitate: modo parallaxes ad modum hic ostensum, per correct. Ang. Orientis, in orbitae altitudinem mutati, artificiosè inqvirantur. Id qvod in antiqvo observato Timocharidis, qvod accidit Anno 36 primae periodi Calippicae, die is Elaphebolionis, id est ante CHRIST: 294, d. 9 Martii &c.