# Urania propitia 11.1-4

Maria Cunitz, Urania propitia, 11.1 to 11.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/11.1

Tertio, Astronomicè subtrahere est seriem numerorum Astronomicorum valoris minoris, ab aliâ serie valoris vel actu, vel potentiâ majoris, subducere, & residuum exhibere. Vel breviùs, Subtrahere est, differentiam duorum inaeqvalium numerorum invenire, Sunt enim in subtractione tres numerorum series, quarum duae dantur, tertia quaeritur. Datarum primam voco summariam, qvia summam reliqvarum duarum continet. Alteram nomino subtractoriam; quia semper à summaria Subtrahitur. Tertiam sive qvaesitam, residuam vulgo vocant; ut quae ex ablatione subtractoriae ex summariâ remanet: posset quoqve dici differentialis, qvia est ipsa differentia inter summariam & subtractoriam. Porro usu venire solet in subtractione Astronomica, ut contra morem vulgaris subtractionis (in qva subtrahendus semper est minor summario) subtrahendus actu major sit summario; idque in speciebus tàm temporis qvàm motus, veluti si Hor: 19. 30'. subtrabenda sint, ex H. 3. 45'. subtrahendo, actu major est summario, sed potentiâ minor, adduntur enim in hoc passu, mente H. 24. s. integra dies, ut fiant H. 27. 45'. & tunc subtractio fit possibilis. Ita si in motuum speciebus jubearis Sig: 10. 20°. 20'. subtrabere, ex Sig. 4. 220. 40'. majorem actu numerum, è minori; qvod etiam impossibile videtur. In hoc casu integer circulus s. Signi 12. mutuò accepta, adduntur minori, ut sit Sign: 16. 220. 40'. & erit postea subtractio poßibilis & facilis. Ita etiam de aliis speciebus tenendum est. Ad feliciter absolvendam subtractionem, ante practicam duo reqviruntur: legitima numerorum collocatio; & postulante necessitate, speciei numeri unius, in alterius speciei numeros adjectoria resolutio. Illa sit ut in additione, numeros ejusdem signaturae & rectâ subordinando; horas puta horis, dies diebus; Signa Signis; gradus gradibus; scrupula prima, scrupulis primis; secunda, secundis; & (si aliqva species defecerit, ea Zyphra suppleatur) seriem summariam suprà, subtractoriam infrà ponendo, & lineam subducendo. Numeris sic ritè collocatis, diligenter omnium specierum numeri perlustrandi sunt, & videndum, utrum numeri seriei subtractoriae, in omnibus speciebus minores sint, numeris speciei summariae: hac enim ratione facilis erit subtractio, â vulgari nihil differens.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
