# Urania propitia 11.5-8

Maria Cunitz, Urania propitia, 11.5 to 11.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/11.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/11.5

Sin verò numeri alicujus speciei subtractoriae majores fuerint, numeris summariae ejusdem speciei, ac proinde subtractio fieri non poterit; opus erit resolutione adjectoriâ, quae sit, si vel mente, vel (qvod Tyronibus consultiùs est) scribendo, numero superiori â qvo subtractio fieri non potest, addideris, unitatem è seqvente specie mutuatam & resolutam in scrupulis qvidem 60. in horis 24. in diebus 365. In Gradibus 30 in signis 12. Qvo peracto, facillima erit subtractio. Cujus operatio ea est, ut à specie ad dextram positâ incipiamus, numerosque inferiores à superioribus subtrahamus: & qvod remanet, infra lineam ponamus; ita deinceps per omnes species pergamus. Exempla primi casus haec sunto). in Tempore, dantur series numerorum summaria anne 28. dies 336. bor: 2j. 58°. 40'. Et subtractoria ann: MI. dies 10. hor: 19. 50'. 36'. & qvaeritur series residua. Ergo sicut suprà in Additione, signaturas susperscribo, anni, dies, horae ((, Iis statim omnes & singulas seriei sumTypus operationis. mariae species, earumque numeros subordino; sub ann. dies hor. signaturâ (anni) 28. sub signaturâ (dies) 336. &c. Summar. 28. 336. 27. 58. 40. Hisce numeris rectà omnes seriei subtractoriae nu- Subtract. I. 10. 19. 50. 36. mmeros suppono, & lineam subduco, & facta est justa signaturarum & numerorum collocatio, qvâ peracta, Incipio à dextra in scrupulorum secundorum specie, & numerum inferorem 36. à superiori 40. subtraho, remanentqe 4. quae lineae subscribo. Inde pergo ad speciem scrupulorum primorum, & inferiorem numerum 50 à superiori 58, subtrabo, & remanent 83 haec iterum infrà lineam scribo: hinc me confero ad speciem seqventem, scilicet horarum, ibiqe numerum inferiorem 19. subtrabo à superiori 21. remanent 2. infra lineam scribenda. Deinde seqventem speciem adorior, scilicet dierum, ibique numerum inferiorem Io, au10. aufero è superiori 336., relinqvuntur, 326, infra lineam scribenta. Tandem & in ulrimâ specie scilites annorum, inferiorem numerum n. subtraho è superiori 28 relinqvuntur 17. Ita sit series nomerorum residua; ann. 17. dies 326. hor. 2. 8′ 4´'. Aliud Exemplum in motibus. Dentur duae sertes numerorum; Summaria qvidem: Sign. 8. 2y0. 51'. 121. Subtractoria verò Sign. 5. g°. 12'. 5'1. qvaeritur residua. Collocatis ritè numeris sub competentibus sibi signaturis, ut in Typo adiecto videre est, subtrabendo 5. à 12.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
