Latin
118.1 to 118.5
Maria Cunitz, Urania propitia 118.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
INFERAT. Duo vero sunt (ingenere considerata) qvae sibi pro scopo proponit Astronomus in hac Eclipsum consideratione; qvorum PRIMUM est, ut ad qvemcunq. propositum annum, ad qvemcunque propositum Terrae locum, tàm certò definiat mensem, diem, horam, &scrupulum horae, qvo vel luminosus Solis disco, in Novilunio, à subtercurrente Lunae disco opaco, intersepiatur; vel Luminosus Lunae discus, in plenilunio, à disco umbrae Telluris tenebroso, obscuretur: qvàm ut qvantitatem defectus, in disco deficiente; nec non durationem à principio ad finem, prodat, atque infallibiliter concludat. SECUNDUM est, ut cognitâ Lunae cum Sole copulâ Eclipticâ; calculo demonstret, interseptionem disci Telluris, à disco penumbrae factam, atque exeà determinet, loca Telluris, qvoad longitudinem, &latitudinem, gvibus Phasis qvaelibet contingat, (Notandum est, ultimum hoc ARTIS TENTAMN ante Kepplerum parum excultum fuisse; ipse primus est, qvi hanc glaciem fregit) &qvamdiu penumbra in disco Terrae moram trabat? Cognitâ jam propositâ meta, jubet methodus acqvirere MEDIA, qvorum ope Artifex finem asseqvi poterit. Eelipsis enim Lunaris, neque qvantitas defectus, neque duratio, &qvae hanc seqvuntur, calculo poterit exprimis nisi semidiametri disci deficientis, &obsurantis; nec non horarii Lunae à Sole veri, unâ cum latitudine vera, perspecti habeantur: Haec vero nunqvam innotescunt, nisi vera distantia Lunae ab apogaeo; atque vera o Ecliptica luminarium, per calculum cognita fuerint. Ea porro commode, &sine magno calculi dispendio, sciri non possunt, nisi ejus anni claves Ec lipticae, sc: σ φσο, &σφαρ, nec non Novi, &plenilunia cyclica, per aureum numerum designata, palam fiant, In Ec lipsi Solari, neque qvantitas, neque duratio, definiri poterit, nisi disci Solaris &Lunaris semidiametri, unâ cum visibili latitud. De, nec non visibi les horarii, constituerint: sed neque semidiametri; neque horarii innotescunt, nisi utrioque vera dist: ab apog: cognita fuerit, nec non, parallaxium inerem: &decrem: horarium, ipsaque parallaxes in long: &latum discretae, perspectae fuerint: qvae omnia dependent, primariò odem, à vera luminarium à suis apogaeis distantia; secundariò, à Tabulis parall: in long: &latum discretarum, &differentiis horarii visi â vero. Distantias vero Luminarium ab apogaeis, sine temporis &calculi dispendio, nemo venabitur, nisi prius claves Ec lipticae, &novilunia cyclica, clavem hanc proximè circumstantia nota fuerint.