# Urania propitia 118.1-5

Maria Cunitz, Urania propitia, 118.1 to 118.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/118.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/118.1

INFERAT. Duo vero sunt (ingenere considerata) qvae sibi pro scopo proponit Astronomus in hac Eclipsum consideratione; qvorum PRIMUM est, ut ad qvemcunq. propositum annum, ad qvemcunque propositum Terrae locum, tàm certò definiat mensem, diem, horam, & scrupulum horae, qvo vel luminosus Solis disco, in Novilunio, à subtercurrente Lunae disco opaco, intersepiatur; vel Luminosus Lunae discus, in plenilunio, à disco umbrae Telluris tenebroso, obscuretur: qvàm ut qvantitatem defectus, in disco deficiente; nec non durationem à principio ad finem, prodat, atque infallibiliter concludat. SECUNDUM est, ut cognitâ Lunae cum Sole copulâ Eclipticâ; calculo demonstret, interseptionem disci Telluris, à disco penumbrae factam, atque exeà determinet, loca Telluris, qvoad longitudinem, & latitudinem, gvibus Phasis qvaelibet contingat, (Notandum est, ultimum hoc ARTIS TENTAMN ante Kepplerum parum excultum fuisse; ipse primus est, qvi hanc glaciem fregit) & qvamdiu penumbra in disco Terrae moram trabat? Cognitâ jam propositâ meta, jubet methodus acqvirere MEDIA, qvorum ope Artifex finem asseqvi poterit. Eelipsis enim Lunaris, neque qvantitas defectus, neque duratio, & qvae hanc seqvuntur, calculo poterit exprimis nisi semidiametri disci deficientis, & obsurantis; nec non horarii Lunae à Sole veri, unâ cum latitudine vera, perspecti habeantur: Haec vero nunqvam innotescunt, nisi vera distantia Lunae ab apogaeo; atque vera o Ecliptica luminarium, per calculum cognita fuerint. Ea porro commode, & sine magno calculi dispendio, sciri non possunt, nisi ejus anni claves Ec lipticae, sc: σ φσο, & σφαρ, nec non Novi, & plenilunia cyclica, per aureum numerum designata, palam fiant, In Ec lipsi Solari, neque qvantitas, neque duratio, definiri poterit, nisi disci Solaris & Lunaris semidiametri, unâ cum visibili latitud. De, nec non visibi les horarii, constituerint: sed neque semidiametri; neque horarii innotescunt, nisi utrioque vera dist: ab apog: cognita fuerit, nec non, parallaxium inerem: & decrem: horarium, ipsaque parallaxes in long: & latum discretae, perspectae fuerint: qvae omnia dependent, primariò odem, à vera luminarium à suis apogaeis distantia; secundariò, à Tabulis parall: in long: & latum discretarum, & differentiis horarii visi â vero. Distantias vero Luminarium ab apogaeis, sine temporis & calculi dispendio, nemo venabitur, nisi prius claves Ec lipticae, & novilunia cyclica, clavem hanc proximè circumstantia nota fuerint.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
