# Urania propitia 124.1-4

Maria Cunitz, Urania propitia, 124.1 to 124.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/124.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/124.1

SECUNDUM MEDIUMsive reqvisitum est, ad annum, mensem & diem, ins per I. reqvisitum jam inventum, motus Solis & Lunae computare; eosque ad veram copulam: vel in Eclipsi Lunari ad veram oppositionem, reducere: atque ad id momentum, per distantiam Lunae à 60 (qvae argumentum latitudinis dicitur) è Tab: Wlatitudinis [scil. Lunae in Eclipsibus f. 235, excerpere veram latitudinem Lunae. Verum qvia supra Cap. XI, ratio computandi longitudinem Solis & Lunae, (nec non latitudinem Lunae in genere) monstrata est; nihil restare videtur, qvam ut qvaedam de Tabula hac latitudin: Lunae in Eclipsibus, qvae habetur f. 235, moneam. Extructa vero est haec Tabula è fundamento Keppleri, qvod tradit in Rudolphinis; nimirum, Lunam in Eclipsi, à Sole, vel ejus opposito, emitti angulo magno 5'. 18', contra sententiam Tychonis; qvi angulo minimo, scil: 40 58 1/2, eandem educit. Et retinuit Kepplerus hunc angulum constantem, dum hanc Tabs pro Eclipsibus conderet; utut propria ipsius hypothesis qvaedam limitanda svaderet. Maritus vero, qvi in negotio tanti momenti nihil EORUM omittendum censebat, qvae demonstrationis vinculo connectuntur, Autor fuit, ut omnem istius hypotheseos vim calculo exprimerem; ita ut retento qvidem motu Nodorum aeqvabili, nihi lominus demonstrativa qvantitas latitudinis extraheretur. Qvod si igitur Lector Tabulam latitudin: qvae in Tabulis Rudolphinis fol. 98 habetur, cum hac mea contulerit, differentiamque qvae in argumento latit: Sig. 0. 17. gr. ad duo ferè scrup. assurgit, in venerit, non arguat hanc commissi erroris; sed cogitet, eam esse demonstrativam. Videatur etiam Keppl. in Ephemer: ad annum CHR. 1635. Continetur vero haec Tabula tribus sectionibus, qvarum duaspag. 235. tertiam pag 236 gestat. In qvalibet sectione Frons habet Sig. 0, & 6, addita denominatione latitudinis, boreâ v. australi. Calx continet Sig. 5, & 11, unà cum denomint bor. & austr: Margo sinister gradus, & dena graduum scrup: signor. in fronte positorum exhibet: sed Margo dexter, eosdem gr. & decades minutorum, pertinentes ad signa in calce posita. Area tres habet columnas, qvarum prima ipsam latitudinem; 2. differentias interlineares, 3, Reductionem ab orbita ad Eclipticam, & vice versa continet; cujus ope vel D ad Ec lipticam; vel Solis locus ad orbitam Lunae reducitur, Modus excerpendi hic est, ut oblati Argumenti latitudinis Signa si vel O, v. 6, fuerint, in Fronte; gradus vero, graduumque scrup: dena, in sinistro margine descendente qvaerantur.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
