Latin
130.5 to 130.7
Maria Cunitz, Urania propitia 130.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
seqque excerpat reductionem, cum suo titulo, cui contrario modo, ipsa loco Solis applicanda est: hinc locus Solis, ita per reductionem alteratus, conferatur cum loco Lunae hypothetice vero, subtractoque minori à majore, qvod restat intervallum, dividatur per horarium Lunae à Sole; &provenient in qvotiente horae, &scrupula, qvibus momentum verae copulae propè verum distat à meridie, v. retrò, si locus Lunae, in meridie locum Solis superaverit; vel porrò, si Lunae locus in meridie Solis locum antecesserit. Ad hoc igitur momentum computetur denuo locus Solis, &Lunae ad Ec lipticam reductus, &si nondum exacta fuerit copula, differentiola per horarium Lunae à Sole limetur: Extrahatur qvoque simul per Solis qvidem distantiam ab apogaeo fol. 236) horarius Solis si non ante cognitus est) semidiameter disci Solis, ¶llaxis Solis. Cum Lunae vero distantia ab apogaeo f. 237 horarius absolutè verus, (à qvo sublatus horar: Solis, relinqvit horarium Lunae à Sole verum) nec non semidiameter disci Lunae, ¶llaxis; a qvâ subtracta parallaxis Atque his Solis, reliquam facit parallaxin Lunae â Sole totalem s. horizontalem. peractis, primum primi reqvisiti menbrum absolutum est. 2. Hoc copulae verae momentum, qvia juxta mensuram Temporis medii sive aeqvalis inventum est, aeqatione indiget, scilicet ut, immisso loco Solis in Tabulam, qvae habe tur f. 65, &excerpta aeqvatione, qvae secus qvam tituli jubent, applicanda est, Tempus medium in apparens convertatur.