Latin
138.5 to 138.7
Maria Cunitz, Urania propitia 138.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ita autem proceditur: Computatâ aliqva juxta supra traditum modum, ad vulgare suppositum, Eclipsi Solis; si finalis latitudo visa, à visa latitudine initiali, nihil, aut parum differat: non opus fuerit ulla ulteriori correctione: omnia enim reqvisita, ad vulgare suppostum computatae, coincidunt provimè cum eâ, qvae accuratissime inqviritur: Sin vero visa latitudo Initia is, &Finalis ultra q scrupula à se invicem dissenserint, 1. differentiam horarii visi à vero, ad horam, copulam visam antecedentem, applica horario Lunae vero, idem fac c. differemia ad hor: seqventem; &habebis duos horarios Lunae visos, qvi invicem additi constituunt in Alo rectangulo crus majus. 2. Ad unius horae moment: ante copul: visam, &unius horae post eandem, inqvire latitudines visas, &si ejusd: denominationis fuerint (vel boreae, vel austr.) minorem à majore subtrahe: si diversae utramque invicem adde; &acqvires incrementum, vel decrementum laritudinis visae, per bihorium; &hoc ipsum est in Alo rectangulo crus minus. Crura, in Tabs rectanguli parvi Frontem &marginem immissa, dant in Area (corr, corrig.) latus maximum, sive ang: recto oppositum, qvod est ipse motus Lunae visus in tramite per bihorium, semper major eo, qvi in Ecliptica computatur. 3. Cognitis omnibus Ali homologi lateribus, talis instituatur analogia: qvae est ratio motus visi per bihorium, in tramite numerati, ut lateris maximi, ad differentiam latitudinis, ut crus minus; ea est ratio latitudinis visae, in mom. copulae visae, ad portiunculam tramitis, inter circulum latitudinis in centro Solis ad Eclipt. rectum, &inter perpendiculum qvod è centro Solis in tramitem ad punct. maximae obscurat: cadit, interceptam; qvae semper est ad plagam latitudinis minoris. Multiplicatâ ergo differentia latitudinum, in latitudinem visam, ad momentum copulae visae, &numero emergente diviso per motum bihor. in tramite, provenit ista portiuncula, quae per horar. Lunae à Sole in tramite divisa, dat irtervallum temporis, inter cop. visam, &maximam obscurationem intercedens; subtrahendum à momento copulae visae: si latitudo visa initialis minor fuerit Finali; addendum vero, si Initialis latitud. visa fuerit major Finali. 4.