Latin
2.1 to 2.5
Maria Cunitz, Urania propitia 2.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
AD LECTOREM Admonitio praeliminaris. Uo sunt, de quibus lectorem ante ipsam operis tractationem, admonere habeo. Primum continer generalem totius eperis Ideam, in contentis, ordine, &alijs affectionibus. Alterum ipsum admonet eorum, qvae ad fructuosam operis usurpationem, ei scitu necessaria sunt. Primi membri trado haec seqventia. Cum Astronomia qvatuor praecipuas partes habeat: Observationes, ea quae certis temporum momentis in motibus corporum coelestium sensu percepta sunt, fideliter, &fide dignè annotantes; Hypotheses quae suppositis certis fundamentis Geometricis, necessitate demonstrativâ inferunt, non potuisse aliter in Coelo apparere illa observata, quàm apparuerunt, futurorumque temporum momentis, in fallibiliter ita apparitura; Mechanica, qvae instrumenta, cùm observatoria, qvalia sunt; radius, armillae, qvadrantes sextantes, dioptrae, tubi opitici, &c: tùm repraesentatitia, Sphaeras armillares, puta, globos, planisphaeria, Theorias Planetarum, sciaterica, fabricat. Calculus sive Tabulae, omnem Hypothesium vim complexae, ad omnia temporis exacti, praesentis, &futuri puncta, eam numeris exprimentes: Non est ut Lector omnium harum plenariam in hoc opere tractationem expectet; sed solius quartae, sive ultimae partis. Tres enim priores ad Artem CONSTITUENDAM solùmmodo spectant; non habito respectu ad ea, quae usibus humanis cedere debent: Calculus verò &Tabulae, Artis jam CON SIHIUTAE, utilitatem &qvasi fructum, humano generi usibus publicis decerpendum praebent. Atque illud est, cujus gratiâ hic labor mihi susceptus est; nimirum ut Lectorem manu ducerem ad delibandum illud UTILE Astronomiae, per viam, quoad fieri potuit, planissimam, &ut omnes Artifices fatebuntur, compendiosissimam, tantâ certitudine, quantam à calculi compendio sperari, aut exigi sas est; Utque ostenderem, qvâ qvis ratione, qvem piae &honestae hujus curiositatis cura tangit, magnis illis UNIVERSI corporibus, in motibus eorum, harum Tabularum beneficio Legem praescribere valeat. ut infallibiliter (nisi supremus motuum Arbiter, DEUS absoluto qvodam, arcano, &nobis imperi crutabili decreto, consvetam hactenus motuum normam, inhibeat, mutet, vel prorsus tollat) ad qvodvis propositum temporis momentum, motum &locum illorum praedicere, &praeconstituere possit, ita ut phoeno mena coelestia priùs sint in mente, &cognitione hominum, qvàm in Mundo vel in coelo. Id qvod omnibus reliqvis Artibus factu imposibile est. Ac proinde non immeritò Astronomia reliqvarum Regina salutaHabet hic Lector numeris explicitis expressum, &jam confectum, qvod Tatur.