# Urania propitia 20

Maria Cunitz, Urania propitia, DEUSU TABULARUM PRIMAE PARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/20

Hinc cum sinus totus, priori regulae loco positus, nibil dividit; sufficiet, sinum anguli orientis, in sinum distantiae multiplicare, qvod enim inde emergit, est sinus altitudinis qvaesitae. Veluti, detur angulus orbitae Lunae cum horizonte 48° 25,, & distantia Dhaeà puncto oriente, 63°. 5', quaeraturqe altitudo Lunae supra horizontem. Utrique igitur artus suum sinum qvaero, & invenio pro arcua sP. 2'. 44'. 53'. pro 63. q 53 351 Hi duo sino in se mutuò multiplicati, faciunt 4015.sinum altitudinis qvae itae, cut respendet arcus A1. 55'. Tanta in hoc situ est altitudo Lunae. Primarium vero usum haec Tabula praestat, in determinandâ parallaxi longitudinis, ad qvemcunq Lunae situm. Inter omnes enim curas uranicas, qvas durante labore exhausi, non postrema haec fuit, ut funditus perplexam illam intricationem parallaxium, plurima alioqvinpraeclara ingeria, difficultatibus, non levipendendis, remorantem, vel planê deterrentem, è iundo Astronomico tollerem. In qvem finem, parte tertiâ à sol: 238, in fol 247, susceptus est mihi labor, parallaxes in longum & latum jam discretas, exhibendi; idque universaliter, ad omnes Totius Mundi Elevationes; parallaxis qvidem longitudinis quae ibi excerpitur, in solo horig onte valet, eaqe propter, beneficio Tabulae sindum scrupularium, ad qvemvis Pnae situm, facilè & feliciter reducitur, hac analogia: Quae est ratio sinus scrupularis Torius 60'. or, ad longitudinis parallaxin è Tabula suâ erutam: ea est ratio sinus scrupularis distantiae ynae à Nonagesimo, ad parallaxin longitudinis, accuratissime inco Mnae situ determinatam. Cumque 60′ nihil dividunt, sinus scrupularis distantiae, in paralaxin longitudinis solummodo multiplicatur. Exempli gratia, Detur è Tertiâ parte, pag. 144. sub angulo orientis 31o, & parallaxi Pnae Totali, 6d. 40ll parallaxis in longum & latum discreta; latitudinis qvidem 52', 5u′, longitudinis ut tituli monent, 31 45, Latitudinis qvidem parallaxis, ad omnem Lunae situm, sub tali angulo orientis, accurata est. Longitudinis vero, Mna in horizonte constitutâ solummodo valet. Jam si Dna removeatur à Nonagesimo 53°. 45', qvaeraturque vera & accunita parallaxis longitudinis: Tunc sinum scrupularem hujus distantiae, scilicet 481. 231, multiplico in parallaxin longitudinis prius iuventam, 32. 45l, Et emergunt, rejectis tertiis & quartis, 25' gell parillaxis longitudinis accurratißima. Atque hâc facillimâ ratione, ope hujo Tabulae, arduum hoc parallaxium negotium absolvitur, sine ullis ambagibo sine ullà Triangulorum solutione, & aliis difficultatibo, ad lapsum pronis, vulgarem modum aliâs concomitantibus. Et tantum de usu Tabulae sinuum scrupularium rectorum, qvantus huic meo operi necessarius est. Sinuum vero versorum, qvamvis amplissimus alioquiisit usus, non solummodò in omnibas librationibus indiametrum, ut vulgò vocatur & hinc qvomodo in Tabulis Rudolphinis pleraeque aqvationum partes computatae sint, osterdi posset;) sed etiam in omni motu naturali, s. sit in extensione, & diminutione qvantitatis: sive sit in alteratione qvalitatum; denique in latione de loee, ad locum: in determinandâ vera ubique proportione, jucundissimis speculationibus monstrari posset; jubet tamen suscepti negotii ratio vela contrahere, & haec commodiori loco & tempori reservare. Unccum hoc moneo, ope sinuum versorum, posse quamlibet partem haemisphaeriorum in planum projici, & hinc genuinae phases planetarum exhiberi, de quibus postmodum parte secundâ monebo.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
