# Urania propitia 23.5-6

Maria Cunitz, Urania propitia, 23.5 to 23.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/23.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/23.5

45, qveritur altitudo poli ejus loci? Subtrabe ergo declinationem, qviae horea ab altitudine observatâ, reliqvuntur 41. 24 altitudo aeqvatoris, cujus complementum 48. 36, est altitudo poli qvaesita. Aliud Exemplum, si qvis Martem è superiori exemplo, declinationem meridionalem 30. 2' habentem in meridiano alicubi observasset altum ab horizonte 42°. 5o', addita igitur dedlinatione qvia meridionalis, ad altitudinem observatam, sit summa 50. 52 altitudo aeqvatoris; cujus complementum g9o P', esset vera poli altitudo loci, qvo observatio facta erat. Est etiam insignis usus declinationum Solis, in indaganda Vero ejus loco in Ecliptica. Si nimirum sub notâ altitudine aeqvatoris, Solis inme ridiano constituti altitudo idoneis instrumentis capitur, earumque differentia qvae est ipsa declinatio, eruitur, ea in Tabulam Declinationum immissa, reciproee, signum gradum & scrupulum, longitudinis Solis manifestat. Veluti sit in aliqvo loco altitudo aqvatoris observata & justa 38°. 35 3.1'; observetur qvoque Tempore verno altitudo Solis meridiana, 430. 28. 3.11, qvaeraturqe locus Solis in Ecliptica. Hic qvia altitudo Solis superat altitudinem aeqvatoris, indicio est, declinationem esse boream, Solemque in signo boreali versari. Subtractâ am altitudine minori à majore restant 4°. 57. ch, ipsa declinatio borea, eam in Tabula declinationum qvaesitam, non invenio praecise, sed eá minorem 4°. 45'.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
