# Urania propitia 25-2

Maria Cunitz, Urania propitia, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/25-2

CAPUT DE USU TABULAE ARCUUM CULMINIS AEQVATOREI IN TEMPUS CONVERSORUM. um in investigatione puncti orientis, si Tabula praecedente utar, mo lestissimum sit species temporis in arcus aqvatoris prius convertere, per eosque ita demum operari. Cumque novâ plane methodo, qvae per solas temporis species omnia reqvisita expedit, in hoc negotio utar, necesse fuit arcus tabulae antecedentis in horas, & horarum scrupula convertere. Construxi igitur eam, qvae folio /z. 14. & 15, habetur, divisam in 12. sectiones, qvarum singulae binas columnas habent, prima earum ipsum tempus, ada propter investigationem partis proportionalis, incrementum in 10 scrupulis, (scilicet graduum in margine positorum.) Frons signa denominativa V & II &c. margo vero MoDus excerpendi facilis est: proposito n. aliqvo puncto vero gradus continet. Eclipticae, qvod vel centrum Solis per meridianum transiens, tunc occupat; vel qvod per se meridianum tunc stringit, si de arcu culminis aeqvatorei in tempus converso qvaeritur; ingredior cum signo in fronte, cum gradu in margine (non neglectâ correctione) & ostendit concursus in area tempus qvaesitum.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
