# Urania propitia 27.1-4

Maria Cunitz, Urania propitia, 27.1 to 27.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/27.1

idque efficiendum est, Tabulis non prolixis, & multa evolutione taediosis; sed mole parvis, & verè prochiris, pondere vacantibus. Quod ut effectum darem, per se qvidem in nostro haemisphaerio boreo, reductivè vero etiam in australi, noas prorsus, compendiosissimas, & hactenus (qvantum scio) inuiitatas Tabulas, prodendi puncti orientis, ad binos s. alternos Elevationis poli corei gradus, incipiendo ab Aeqvatote s. o. gr; & pergendo, usque ad 72 gradum Elevatio nis poli, construxi, numero 36. Qvarum beneficio qvivis in qvacunque intra 72 gr. poli elevatione, inutroque haemisphaerio punctum orientis, qvasi nullo negotio, venabitur, ut statim patebat. Hisce tractu transverso, subjunxi Tabulam qvantitatis anguli orient.s, ad singulos poli borei altitudinum gradas, de qvâ postea ordine agam. Omnes porro 36 Tabulae puncti orientis, unius plane & ejusdem sunt formae. Frontes nimirum gestant titulum & numerum graduum Altitudinis polaris? secundo Signa denominatia, V v. II. &c. tertio signaturas, sellicet hor. & min. numerorum in area positorum. In margine sinistro sunt gradus signorum in fronte positorum, Numeri vero in area sunt areus culminis aeqvator intempus versi, alterati ad modulum & normam Ascensionum obliqvarum, ejus Altitudinis. Utysi sub qvavis puli altitudine dati altcujus puncii astensionem obliqvam in tempus converteris, hutcque tempori perpetuo 6 horas subtraxeris; semper proventat numerus in arta positus. Sicus videre est, sub Elevatione poli borei 54°. ibi 21°II, Ascensionem obliquam habet 45o, qvi in tempus conversi dant 3hor. o'; Ab his 6 horas subtrabere non possam, nisi integram diem s. 24 hor. mutuo acceptas, iis addidero, ut siant 27 hor. o' 3 ab his subtractae G horae o relinqvunt ai hor. o': atque hunc numerum mea qvog, tabula, sub Elevatione poli 54 ad dictum 21 I exhibet. Haec obiter Lector de constructione harum Tabularum notet. Haec vero forma, ut mole minima, ita effectu valida, & compendiosissima est. Notabit etiam hoc obiter Lector, me numerum horarum, ut qvae tarde mutantur, non in singulis lineis, ad singulos gradus; sed solummodo ubi incipiunt, & finiuntur; item, ad initia, & finem signorum, expressisse; in reliqvis vero semper sub intelligi numerum ejus horae, qvae proxime datum numerum praecedit.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
