Latin
41.1 to 41.5
Maria Cunitz, Urania propitia 41.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT DE USU TABULARUM AEQVATIONIS TEMPORIS. Tic statim initio, Astrophilo Tyroni probè perspiciendum est, quid sibi velint isti quo termini, TEMPUS AEQVALE sMEDIUM; ETTEMPUS APPARENS, haec enim duo in hac consideratione mutuò sibi opponuntur: Tempus ergo AEQVALE (ego hypotheticum, eo quod ejus mensura, in sola mente supponatur, &extra hanc, nullam realitatem habeat, facilioris comprehensionis ergo, vocare malo) est, ea durationis &motuum mensura, cujus omnes partes, ad amussim sibi aeqvales, &similes ab Artificibus supponantur, ut omnes, &temporis apparentis, &motuum ab aeqvalitate excessus, &defectus, ad hujus mensuram aestimare, definire, &dijudicare possint. Aliis etiam MEDIIM vocatur; eò, qvod inter extrema, id est, inter omnem tarditatis &celeritatis excessum, &defectum exactè mediet; &hoc tempus, Artifices in omni motuum mensurâ &determinatione usurpant, neque quicquam, (si extrema praecisio urgeatur) in Arte, sine hac suppositione praestare possunt. Tempus verò APPARENS, (ego, physicum &reale, eò qvod ejus mensura partim physicas intensiones &remissiones, tàm ordinarias, qvàm extra ordinarias: partim mathematicas inaeqvalitates realiter suscipit; de nominare soleo); est ea durationis &motuum mensura, qvam temporis index Sol, inaequali suo ad meridianum accessu, revera facit inaeqvalem. Eo Tabulae Astronomicae in correcto non utuntur; nisi beneficio aeqvationis temporis priùs ad medium reducatur. Haec de terminorum acceptione dicta sufficiant. Fundamentum porrò hujus rei hoc est, Temporis qvatenus hic consideratur index est Sol; hic motu suo proprio, annum, primariam illam Temporis speciem, spacium 305/ ferè dierum; communi V. sive primo motu, DIEM NATURALEM, id est illud postremum Temporis Elementum, spacium 24 horarum conficit. Illius mensura in Eclipticâ; hujus in aeqvatore fundatur. Caeterum, dum Sol motu proprio Eclipticam permeando, annum definit; Interim aeqvator pro zos diebus tot revolutiones absolvit; &pro pter Solis diurnum additamentum, per annum in integram revolutionem excrescens, unam qvoque addit; ita ut annus communis 3os dierum, aequatoris 366 integras revolutiones contineat. Haec adjectitia aqvatoris revolutio, per 365 dies is min. dividitur, &provenit diurnum arcus culminis Aeqvatorei AEQUALE additamentum 59'. 8'', ut dies aequalis 360´ 59'. 8' aequatoris constet: APPARENS vero, modo plus, modo minus adjaciat; ac proinde aequatione, &ad aequale reductione, indigeat. Pro tempore n.