Latin
42.5 to 42.7
Maria Cunitz, Urania propitia 42.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum è diligentissima Eclipsium observatione animadverteret, Lunam, circa aeqvinoctium autumnale celeriùs circa vernum tardiùs, ad Solem &Telluris umbram accedere; suspicatus est, Inam â Olis apogaeo ad ejusdem perigaeum, extra ordinem motum accelerare, à perigaeo rursus apogaeum versus, eundem retardare; qvartam aequandi rationem, qvam à menstruo Dae circuitu menstruam vocat, adjecit, ut videre est in Praeceptis Tabul: Rudolphinari pag. 111. Cum igitur meae Tabulae eodem plane, qvo Rudolphinae fundamento innitantur, non censui ullum horum aeqvandi modorum esse omittendum, sed omnes Lectori proponendos; ut de unoquoque judicium ferre, &qvâcunque uti libeat, eum sequi possit, Mobus excerpendi brevis hic est; ut in prima s. Tychonicâ Tabula, signum Olis infronte, vel calce, gradum in margine vel sinistro, si Signum in fronte inveniatur; vel dextro, si signum incalee repertum fuerit, qvaeramus. Concursus enim lineae &columnae, scrupula prima &secunda temporis, dabit: Titulus v. fronti superscriptus, vel calci subscriptus, notam additionis V. subtractionis; juxta qvam Tempus apparens s. inaeqvale, aeqvale, &usui Tabul: jam aptum redditur. Exemplum. Sit O in 20´ &,Tempus apparens à meridie numeratum detur, 19 bor. 43'. 30′', ad qvod, è Tabulis computandus sit, locus Lunae, vel alterius Planetae. Jam, qvia ad temporis apparentis mensuram, nullae Tabulae construi possunt: sed ad medii solummodo Tempus vero hoc prapositum sit apparens; ad medium s. eqvale, beneficio aeqvationis redigendum. Ergo ingredior pagin.