Latin
47.1 to 47.4
Maria Cunitz, Urania propitia 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dico igitur qvod anno CHRISTI IGIG elapsi sunt 2200 anni, ab eà magnâ Ec lipsi, qvam Thales Jonibus praedixerat. Ad hunc modum omnes anni Olympiadici tractantur. Notet obiter Lector; Plinium numerare, annum Olympiad: 48 qvartum; reliqvos Olympiadum Computatores tertium; inferet ergo non nemo: dissentire authores, verum nullus dissensus est. Cum enim haec Ec lipsis 28 Maij Styli Juliani retro extensi inciderit ante Solstitium, Olympiadici v. scriptores annum circa Solstitium demum inceperint; veraciter scribunt hanc Ec lipsin in tertium annum hujus Olympiadis currentem incidisse. Plinio v. qvi more Romano, annum à Bruma orditur, jam currebat annus qvartus. Id qvod etiam in aliis Graecorum Authorum relationibus studiosè observandum est: Qvousque enim tempus propositum ex anni mensibus 6 prioribus notant; tunc semper connexio cum Stylo Juliano coincidit, sinv. ex ultimis, sicut hic fit; &post seqventis anni Juliani calendas Januarias incidat, Olympiadici respectu styli Qvod etiam in periodis Calippicis, &in Cyclo Juliani, semper uno anno deficiunt. Metonis accidit. Secundo: si offeratur annus Styli Calippici, s. correctionis anni Graeci, in qvo plurima antiqva (magnae aestimationis) observata conscripta sunt; periodos completas per 76 multiplica; numero emergenti adde annos ejus periodi completos; summam ab Epochâ aufer, &habebis annum ante CHRISTUM, qvo circa Solstitium, propositus annus Calippicus incipit. Qvi postmodum cum seculo nostro facile connecti, &intervallum annorum inveniri potest. In Exemplum sit, annus 32 currens Tertiae periodi Calippicae (Hipparchus in eo Eclipsin Lunae observavit) &qvaeritur, qvotus sit ante natum CHRISTUM? &cum qvo nostri Seculi anno Symbolum seculare habeat? qvantum qvoq intervallum annorum? Ergo periodos duas completas per v6 multiplico, &produco 152 annos, bis addo completos annos currentis periodi3i, sit summa iz, qvam aufero ab annis Epochae 330, remanent 1&7 ante CHRISTUM natum: Eo qvippe anno, circa solstitium, incepit annus 32 tertiae periodi Calippicae; Symbolo seculari cum anno CHRISII 1654 cobaerens, intervallo annorum 1800. Tot qvippe anni Jultani circa solstitium anni CHRISTI IGA elabuntur ab eo anno, qvo incepit 32, tertiae periodi Calippica. Aliud Exemplum. Proponatur annus primae periodi Calippicae trigesimus sextus. THIMOCHARIS enim dre 15 Elaphebolionis, noni mensis ejus anni, ALEXANDRIAE observavit Lunam margine suo ortivo, fixam illam, qvae spica nonis dicituriattingere.