Latin
49.1 to 49.4
Maria Cunitz, Urania propitia 49.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cum tot, tantisque varietatibus, in longum &latum, sit obnoxius, ejusque calculus tot cautionum spinis, tot prosthaphaeresium, mediorum motuum, anomaliarum collectionibus, ad lapsum pronis, adeo difficilis, ut plurima, alioquin in iis qvae primo motui ac cidunt, exercitatissima ingenia, ab ulteriori in Arte progressu deterruerit. Manuductione Mariti tota in hoc fui, ut semota maximâ istarum difficultatum parte, qvantum possibile fuit, brevissimam qvandam, &planissimam, invenirem viam, ad planetarum insidiosas illas in motu excursiones indagandas Retentis igitur didomenis RUDOLPHINARUM in planetis omnibus, studio in defesso, hanc secundam Tabular. partem, nova prorsus forma computavi, eam nunc cum Astrophilo cqmmunico. Qvem ante prosperum harum usum, seqventium admoneo. J. Quiâ in omnibus disciplinis, omnis legitima informatio, &felix progressus, à perspicua terminorum explicatione incipit; Ita hic qvoque Lector vocabula illa Technicas. Terminos Artis, in hac parte usitatos, sibi familiares reddat, ut verbis benè perceptis, res postea sponte seqvantur. Sunt vero hi numero pauci termini, qvi seqvuntur. 1. ORBITA PLANETAE non est circulus Mathematicus; sed qvidam gyrus naturalis, qvem planeta, O &D qvidem circa Terram: h vero T, &B &e circa Oem, motu &libratione inaeqvali, certis &statis temporibus, in universo describunt. Orbita Ois qvidem in Sva Sphaera concepta, peculiari nomine vocatur Ecliptica, in sua Signa denominativa, ut supra monui, ab Artificibus dirempta. Atque hujus connexionis beneficio, Motus reliqvorum Planetarum, eorumque mensura &numerus, ad Sphaeram Qvam annectuntur. 2. APOGAEUM, qvod in Ois &D Theoria locum habere supponitur: est illud punctum Orbitae Qis vel Dae, in qvo constituti, longißime à centro Terrae distant, motum retardant maximè, &in qvo incipiunt librando appetere appropinqvationem ad Terram: Usque dum perigaum attingant. 3. PERIGAEUM est illud punctum Orbitae, in qvo O &D constituti, Terrae sunt proximi, &motus eorum velocißimus, &à qvo iterum incipiunt librando à Terra sese elongare; usque dum Apogaeum asseqvantur. 4. APHELIUM qvod b. 2. 3. 9. 8, in suis Theoriis respiciunt, est punctum orbitae Planetae in quo constitutus maximè distat à Se, motum habens tardissimum; ab coqu.