Latin
5.1 to 5.3
Maria Cunitz, Urania propitia 5.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et Ejus rei plures paginae docuhis horis transactis ad apparentiam retrogreditur, menta praebebunt. Et tantum de calce. Margo est pars Tabulae exterior, cujus numeri à lateribus tabulae vel ordine descendunt, vel interdum à dextra ascendunt. Hujus numeri eadem ratione, indices sunt linearum areae tranversarum, quâ frontis numeri columnarum. Suntque in duplici differentia: Interdum enim cum numeris frontis (est ubi &calcis:) ejusdem sunt generis, solâ speciè differentes. Hujus formae sunt omnes à folio Tabular: 8. usque in 53. erectè stantes, (de transversis enim diversum est judicium) gestantes infronte Signa denominativa, V. v. II. &c. Sed in margine illorum signorum gradus. Huc pertinent &aliae Tabulae, utpote fol: 213. 214. 215. 216. quae dies in margine, horas dierum infronte ostendunt. Item fol. 229. 233. 235. Reliquae vero omnes, Margines &Frontes diversi generis habent, etiam si numerorum specie convenire videantur: sicut videre est per omnes Planetarum SATURNI, JOVIS MARTIS, VENERIS, &MERCURII, T abulas Tertias. In quibus Frons, Signa &Gradus, Margo quoque Signa &gradus habent, magna tamen differentiâ. In fronte enim Signa &Gradus sunt, distantiae abaphelio: in margine verò Signa &gradus commutationis. In Tabulâ Quartâ Planetarum, Frons Signa &gradus continet distantiae loci heliocentrici à Nodoboreo: sed Margo Signa &gradus commutationis. Et in nostro superiori exemplo fol. 61. Frons Gradus habet anguli orientis: Margo quoque gradus habet, sed distantiae à puncto oriente vel occidente. Probè quoque notandum est, in illis Tabulis, in quibus Frons &calx ejusdem sunt generis, sive denominationis, Marginem sinistrorsumpositum pertinere ad frontem, &Gradus ordine descendere; dextrorsùm vero positum spectare ad calcem, &ordine numerorum ascendere; Id quod patet folio 8vo ibi enim gradus in margine ad sinistram descendentes, sunt gradus Signorum in fronte; v. 8- 1. e. M. 2. In Margine vero ad dextram ascendentes, sunt signorum in calce Tabulaepositorum G. 6. nn. E. . xc.