# Urania propitia 51.1-4

Maria Cunitz, Urania propitia, 51.1 to 51.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/51.1

Atque propter hanc reqvisitorum mediorum subordi nationem, (siqvidem methodo analyticâ, illud, qvod resolutione ultimum fuit, in praxi & operatione fit primum) jussit Lex methodi, in singulis Planetis in prima unius cujusque Tabulâ, ad centum Epochas, ab Anno CHRISTI IGOO usque 1700 (qvae nihil aliud sunt, qvam meridies primi Januarii Styli veteris s. JULIANI anni CHRISTI currentis) qvarum numerum margo Tabulae sinister continet, ordine exhibere, TEMPORA ab apogaeis & apheliis, in annis, diebus, horis, scrupulis. Loca qvoqe Apogaeorum, Apheliorum, Nodorum: Jussit subjungere REDuCTIONEM SECULAREM, cujus beneficio, tempora & loca Epochae statim reducuntur, ad aliorum seculorum propositi alicujus anni: (cum hac Epocha seculariter Symbolizati) meridiem primi Januarii. Subscriptae sunt qvoque singulis suae restitutiones ad apogaeum & aphelium in annis (simplicibus 305 dierum) diebus, horis scrupulis, ut adjecta SYNOPSIS annos dies hor. 1. I memoriae causâ adscripta, monet; qvas, LeDis Apeg. ctor, in singulis, sibi familiares reddat, utpo Aphel. te, qvarum notitia, ipsi, postea in calculo Aphel. usui futura est. rutio Aphel. Additur quoque, qvantum ad singulorum contiAphel. net. mensium (tàm communium; qvàm bis sextiliIphel um) initia, tempora ab Apheliis, Apogaeis Apog. augeantur; qvantum Apogaea, Aphelia, Nodiborei moveantur; tandem etiam eorum motus, per dies, & in Lunâ per horas, & scrupula horarum, adjungitur. Ut hac ratione ad qvodvis propositum temporis punctum in omnibus, & singulis Planetis, loca Apogaeorum, Apheliorum, Nodorum; nec non praecisa Tempora ab Apogaeis, & Apheliis, qvasi nullo negotio erui possint. Haec de primis tabulis. Eadem Lex methodi jussit scribere Tabulas secundas: è qvibus, cum tempore è primis Tabulis obtento, statim excerpuntur, verae distantiae (singulorum) ab apogaeis & apheliis, qvae ad loca apogaeorum & apheliorum (similiter è primis Tabulis obtenta) additae, constituunt in Sole qvidem locum ejus verum, in Dlocum hypotheticè verum; In reliqvis verum locum Heliocentricum. Adduntur qvoque in singulis (excepta)) diurni & horarii.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
