# Urania propitia 51.5-6

Maria Cunitz, Urania propitia, 51.5 to 51.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/51.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/51.5

Eadem Methodi Lege necesse fuit, tertias singulorum (excepto Ce qvi jam absolutus est:) Tabulas exhibere; è qvibus, mediante loco Gis, extrahitur, in 3bus Superioribus, differentia, qvâ locus Geocentricus ab Heliocentrico (è secunda Tabula jam obtento) differat; In P. 8, qvantum locus Geocentricus, à vero loco, Solis distet. In D eruitur aeqvatio menstrua. Atque ex his paucis Tabulis eruuntur vera singulorum loca Geocentricas. è centro Telluris conspicienda. Tandem atae singulorum Tabulae, exhibentes latitudines, s. deviationes ab Eclipticâ, in suis valoribus numericis & Titulis (plagae v. boreae, v. australis) non fuerunt omittendae, ut hac ratione planissima in mundum mobilem pateret via. Et haec sunt media illa, qvibus Artifex utitur ut finem suum conseqvatur. Tertium atque praecipuum praxis reqvisitum, & qvasi forma, est ipse Mopus, & ratio, Tabulis hisce bene sibi subordinatis, compendiosè, & prudenter utendi, consistens in hisce tribus; Excerptione, Correctione, & applicatione. In primâ cujuslibet Planetae Tabula, excerptio & applicatio solae sufficiunt; In secundâ verò, tertiâ & qvartâ, utpote ad certas specierum temporis & graduum saltus, dispositis; correctio insuper ut plurimum reqviritur. De Excerptione è primâ Tabula uniusc ujusque hoc generale praeceptum est.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
