Latin
55.1 to 55.4
Maria Cunitz, Urania propitia 55.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De motu vo Lunae Retrogrado hoc tenendum est; non posse eum, sicut fit inreliqvorum Planetarum calculo, ad locum, oo addi: sed motus, cum mense, die, &c: extractos, addendos esse, &summam eorum, à loco vvper annum extracto subtrahendam esse, &ita obtineri locum 6o aeqvabilem. Atque hac ratione omnium planetarum Tempora ab apogaeis &apheliis, nec non omnium Apogaeorum, Apheliorum, Nodorum loca, ad propositum tempus excerpta sunt; itaqve primarium reqvisitum calculi jam obtentum est, neque alia est ratio excerpendi, per totum Seculi nostri centenarium. Si vero propositum tempus non in nostrum Seculum: sed vel in praeterita, v futura inciderit; tunc Epochae nostri seculi, beneficio REDUCTIONIS SECULARIS, qvae in hunc finem in singulis Planetis, in primâ unius cujusque Tabuli, ad 56 secula, s. annorum centenarios expansos, (ut communiter vocantur) in peculiari Tab. forma exhibetur: juxta superscriptos infronte Titulos, ad Tempus propositum reducendae sunt. Modo juxta tenorem praecedentis capitis, de Epochâ rostri Seculi, cum proposito anno seculariter Symbolizatâ, nec non intervallo seculari constiterit. Cum anno enim nostri seculi Symbolizato extrahuntur tempora ab apogris, &apheliis, loca qvoque apogaeorum, apheliorum, Nodorum: Cum Seculari v. intervallo, ipsa REDUCTIONIS SECULARIS Tempora ab apogaeis, apheliis, nec non motus apogaeorum, apheliorum, nodorum extrahuntur, &juxta superscriptos titulos, Temporibus &locis, cum Epocha nostri Seculi extractis, v. adduntur v. ab iisdem subtrahuntur, &ita reducta erunt Tempora &loca Epochae, ad propositi anni meridiem primi Januarii styli veteris. Ad haec postea, cum mense, die, horis &c: ut in proximè praecedente Exemplo factum est, excerpta tempora &motus adduntur, &constabunt tempora &loca ad propositum temporis momentum, qvaesita. Sed probe notandum est Calculatori Astrophilo, si motus apogaorum, aphaelior: nodor: Reductionis secularis è titulo frontis subtractorii, majores fuerint locis apogaeor: apheliort nodorum, cum Epocha nostri Seculi extractis, ac proinde subtractio fieri non poterit; mutuanda esse 12. Signa (ut supra in subtractione monui) &signis Epochae nostri Seculi addenda, &tum demum subtractionem instituendam.