Latin
59.1 to 59.4
Maria Cunitz, Urania propitia 59.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hac ratione Tempora, &Loca nostri seculi, ad propositum tempus reducta sunt, &calculo ex his Tabulis instituendo adaptata. De qvibus Lector probenotet, in reducendo Tempore ab apheliis in qvinque Planetis b A δ 9. 8. reductionem ipsam è prima Tabulae columnâ locum non habuisse, ut qvae subtractionis Titulo ubiqve major fuit Epochâ nostri Seculi: ac proinde ubiqe per complementum è secunda columna, titulo contrario s. additionis, operandum fuisse. Neque dissimilis modus est, ad futurorum Seculorum Temporis momenta reducendiepochas nostri seculi, modo in Reductione Titulus frontis Tabulae bene attendatur, &Reductio juxta cum ritè applicetur. Et tantum de excerptione e primis planetarum Tabulis. Seqvicus De excerptione ex Tabulis secundis, excerptorumque correctione. Hic Lectori considerandum est, qvod in omnibus &singulis, Margo sinister, Tempora ab apogaeis &apheliis, e prima Tabulâ jam nota, contineat: areae v, columna prima, correspondentes veras ab apogaeis vel apheliis distantias, in Signis, gradibus, scrupulis primis &secundis: Secunda motus diurnos anomalicos: Tertia horarios. Frontes vero Tabularum, Titulos &Signaturas exhibent; &sunt ita adornatae, ut in Pna, ad singulas Temporis ab apogaeo horas; in O, Ere, Vrio, ad singulos dies, in &te ad binos; in Ave ad duodenorum; In bno ad 30 dierum saltus; veras ab apogaeis &apheliis distantias, exhiberent. De excerptione verò, correctione, &applicatione è Tabulis secundis, hoc Generale praeceptum est. Cognitis è prima cujusvis Planetae Tabulâ, Tempore, in Sole qvidem &Luna, ab apogaeis, in reliqvis ab apheliis; nec non loco, in Sole, &Luna apogaei, in reliqvis aphelii; Tempus ab apogaeo &aphelio, in margine Tabulae Secundae qvaere, &si praecisè inventum fuerit; in primâ areae columnâ correspondentia Signa, gradus, scrupula prima, secunda, scilicet, (ut titulus docet,) distantiae ab apogaeo, vel aphelio, excerpe; non neglectâ sde qva paulò post monebo) correctione; eaque sic excerpta, adde loco apogaei, vel aphelii, è prima Tabula jam cognito, &obtinebis, in Sole qvidem locum Geocentricum verum &absolutum; in Luna hypotheticè verum; in reliqvis locum Heliocentricum.