# Urania propitia 6.6

Maria Cunitz, Urania propitia, AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/6.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/6.6

mandare. Superest ut Lectorem commonefaciam eorum, quibus necessariò instructus esse debeat, antequàm hujus compendii praxin tentet. Veteres quidem olim ineo, qui Sydereas has Mundi Regiones pervolare audebat, duas alas requirebant: exactam scilicet Geometriae, & Arithmeticae peritiam, quod etiamnum hodie de arte constituendâ verum atque necessarium est, in qua sine praeviâ Geometriae & Arithmeticae scientiâ penitiori, frustrâ planè laboratur: Arte vero jam constitutâ, vagisque numerorum maeandris & ambagibus ad lapsum alioquin pronis, in compendia, & breves prochirasque tabularum Epitomas redactis; nunc pro meo hoc compendio practico, sufficere videtur mediocris Arithmeticae vulgaris exercitatio, nimirum si Lector in prima quidem & Secundâ tabularum parte, Astronomicè numerare, addere, subtrahere, & multiplicare in in tertia etiam dividere didicerit.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
