Latin
61.10 to 61.13
Maria Cunitz, Urania propitia 61.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi Calculatori hoc in differentiis arealibus ad evitandam perplexitatem, commodè agendum est, ut, si seqvens numerus minor fuerit antecedente; differentiae inventae addat notam (decri) decrementi, in hoc enim casu pars proportionalis subtrahitur; si vero seqvens major fuerit antecedente; addat notam (incr:) incrementi; qvia in hoc casu pars proportionalis perpetuò ad antecedentem numerum additur. Pro investigatione vero partis proportionalis, RATIONE FRONTIS talis analogia instituenda esset: qvae est ratio 5. graduum qvibus frontis numeri saltant, ad totam differentiam columnarem in area; ea est graduum, &scrupulorum, qvibus proximè minor Frontis à proposito aliqvo numero superatur, ad partem proportionalem qvaesitam. RATIONE VERO MARGINIS talis esset; qvae est ratio s graduum ad totam differentiam linearem in area; ea est, graduum &scrupulorum, qvibus propositus numerus proxime minorem Marginis superat. ad partem proportionalem qvaesitam. Atque ita, tenore Regulae proportionum, differentia Frontis, aut Marginis, multiplicanda esset in totam sibi analegam differentiam arealem, &per S gradus emergens summa dividenda; qvae res, cum Calculatori valde molesta, &cum Temporis dispendio conjuncta, videbatur; anteverti etiam hanc necessitatem, exnibitâ Tabula (sub Litera E:) solâ excerptione, &excerptorum additione, partem proportionalem exhibente. Cujus usus, (ut Tituli in Fronte suprascripti; in calce subleripti; &Marginibus ad scripti monent) is est, ut DIFFERENTiS GRADAUM FRONTIS, AUT MARGINIS in Fronte primae sectionis, scrupula verò si qvinque non excedant, in calce ejusdem sectionis: si vero scrupula 5. excesserint, in Fronte secundae sectionis qvaerantur. GRADUS VERO ET SCRHPULA DIFFERENTIAE AREALIS, in Margine, &communis concursus dat partem proportionalem qvaesitam; ubi hoc diligenter tenendum est; Si differentiae plures species numerales habuerint; tot ingressus cum singulis speciebus sigillatim esse faciendos, donec omnes partes suas extraxerint; qvae postmodum inunam summam additae, constituunt partem proportionalem qvaesitam. Nec non e re Calculatoris erit in subducendo calculo, certo alicui Operationis Typo adsvescere.