# Urania propitia 7.1-4

Maria Cunitz, Urania propitia, 7.1 to 7.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/7.1

Hisce mediocriter exercitatus, confidenter hoc exercitii genus aggredi poterit. Quid vero sit Astronomicè numerare, addere, subtrahere, multiplicare & dividere, deam porrò; non eâ quidem intentione, ut to tam logisticam sexagenariam prolixè conscribam (id neque temporis, neque instituti ratio patitur;) Sed ea solummodo quae suscepto negotio conducere, & sufficere possunt. De quibus ordine haec sequentia trado. Astronomicè numerare nihil aliud est, quam pronuntiando, & scribendo efferre valorem, & signaturas specierum numeri Astronomici. Valor enim characteribus numericis vulgaribus, species verò superscriptâ signaturâ exprimitur. Objectum hujus numerationis Astronomicae est duplex, Tempus, & Motus circularis; Utrumque in peculiares suas species diremptum. Omnis quippe Astronomiae ratio in eo est, ut ad quodlibet temporis datum momentum, locum, & Situm Astrorum: & ad quodlibet temporis spatium, quant. tatem motus circularis eorum, & Viceversa definiat. Tempus est rerum duratio certis periodicis Astrorum circuitibus mensurata. Diversi, diversorumque Astrorum circuitus, eorumque partes, diversas Temporis species efficiunt; Circuitus Solis in Eclipticâ, annum; Circuitus Lurae, mensem; circuitus punctorum Aequatoris, diem; 150. aequatoris, horam; 15 scrupula prima aequatoris, unum scrupulum horae. 15 Secunda aequatoris, unum secundum horae &c. Hinc solenues, & nobis in hoc opere usitatae species temporis emergunt. Primo annus, spatium temporis 365dierum; ejus signatura superscribenda est (ann:) Secundò dies, spatium temporis 24 horarum, ejus signatura superscribitur (dies) Tertio hora, spatium temporis 6o scrupulorum primorum; ejus Character (hor.) quartò, scrupulum primum, est spatium temporis 6o secundorum, ejus signatura (() quintò, secundum scrupulum est spatium temporis 6o tertiorum, duratque tantisper, dum quis tria vocabula brevia praecipitanter efferat; Signaturam habent ((() & ultra haec Tabulae meae non progrediuntur. Quod si igitur lectori talis numerus Astronomicus offeratur Ann. 23. Dies. 278. Hor. 18. 45 52 illum Astronomicè numerando ita pronuntiabit: viginti tres anni completi, ducenti septuaginta octo dies completi, octodecem horae completae, quadraginta quinqu scrupula prima completa, quinquaginta duo scrupula secunda complera (Probè notetur Astronomos in tempore, & motibus, species completas, non currentes intelligere; nisi expressè addiderint, currens &c.) Rursus jubeatur Lector scribere hunc numerum; Tredecim anni completi, trecenti quadriginta septem dies completi, viginti tres hora completae, octo scrupula prima, viginti novem scrupula secunda; ita cum notaibit: An. 13. D. 347. H. 23. 8'. 29'. Et haec est numeratio Astronomica in speciebus temporis.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
