# Urania propitia 79.5-6

Maria Cunitz, Urania propitia, 79.5 to 79.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/79.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/79.5

Ibi enim ad hoc temporis momentum, subtiliter ipsam refractionem, minutàm parallaxi, in longum & latum, jam discrevi; & inveni refractionem latitudinis 7'. 5'':. longitudinis vero ψ'. 54''. Centrum igitur Solis visibile, & armillae umbram visibiliter causans; per refractionem, apparenter ab Ec liptica emotum, visum est habere latitudinem 7'. 5''; cui fere 7 scrupula declinationis competunt, qvibus altiùs justò versus septentrionem apparenter elevabatur. Qvod igitur Hipparcho in armilla Solis centrum apparebat in aequatore; distabat revera ab eo, 7' fere versus meridiem. Cum vero circa aeqvinoctia 24' declinationis, i9 faciant longitudinis; 7 scrupula declinationis facient 17/ scrupula longitudinis, quibus centrum Solis adhuc abesset ab aeqvinoctio: Sed scrupula refractionis longitudinis, in ortum, adjectiva 4. 54'' iterum promovent, ut retractio sit 12. 36´; cumqve diurnus fit 58'. 19'', restant Soli adhuc hor. 5, ferè, ut aeqvinoctium factum sit ALEXANDRIAE! horae post meridiem: in meridiano verò Tabularum aliqvot scrupulis horae ante undecimam. Haec & non alia invicta demonstratione, ex his circumstantiis, ultrò proveniunt: jam videndum, quomodo calculus his consentiat. Inqvirendus igitur est annus, mensis, & dies, ante CHRISTUM natum, qvò observatio facta est. Epocha periodorum Calippicarum, anno ante CHRISTUM 330 in die Solstitiali incipit.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
