Latin
CAPUT XIII
Maria Cunitz, Urania propitia 84-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. DE SATURNO IN SPECIE. Supra monui Solaris motus computum, duabus Tabulis absolvi; reliqvorum vero Planetarum 4. carùm ad minus indigere. SATURNI igitur Tabulae continentur; prima qvidem à fol: 81 in 83. secunda â fol: 84 in 87. tertia â folt 88 in 103. qvarta &ultima à fol: 104 in106. Hisce paginis continetur, qvieqvid ad compendiosissimum hujus syderis computum reqviritur. Prima enim Tabula, ad centum Epochas, id est singulos seculi nostri annos currentes, ad meridiem primi Januarii Styli Juliani; (in Meridiano Tabularum) suppeditat; in prima columnâ Tempus ab aphelio, in annis, diebus, horis, &minutis. In 22 olumna, Aphelii Locum, situm, seu veram ab aeqvinoctio verno Longitudinem, in signis, gradibus, minutis, secundis. In 3a columna &v locum, sive longitudinem.