# Urania propitia 84

Maria Cunitz, Urania propitia, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/84

Et Tintegrae circinationes, faciunt T7 tales particulas, additisqe 6 fiunt 83. ita ut distantia tropicorum, mechanicè inventa, se habeat ad integrum meridianum. sicus In ad 83. Atque haec vera est ratio, & causa traditionis, & numerorum ab Eratosthene proditorum, qvi evincunt, temporibus illis non fuisse aliam Eclipticae obliqvitatem, abeâ, qvae hodie est: ac proinde nullam unqvam factam eius fuisse mutationem; cum nobis haec mechanic a pragmatia idem prorsus, qvod Eratostheni ostendit: & conseqventer Fixarum latitudines nunqvam mutari. Caeterum haec observatio utur crassa; Non spernenda tamen: primis debetur & ausis G, loria Eratostheni minime exprobranda, sed grato animò agnoscenda est, qvod non in ARTIS complemento; sed primoduntaxat rudimento, constitutus, primus glaciem fregit, & qvantitatem ejus qvalem & qvantamcunque determinavit. Qvod vero seqventes Astronomi, ut Hipparchus, & alii, huic crassae & mechanicae observationi, nimis secure acqvieverunt, acsi fuisset accuratissima; id sane (mea qvidem sententia) laudandum non fuit, multò minus in Ptolemaeo, qvi alias antecessoribus parum aeqvus, (eorum enim observationes, etiam fide dignas, nimis audacter rejicit) Hic v. ubi accuratâ observatione, Eratosthenis crassior corrigenda erat, satis attentus non fuit; qva unica re neglectâ, nullo aevo Astronomico (ante Tychonem) vera Lunae latitudo, & qvae inde proveniunt innotuerunt; neque fixarum latitudines cogritae fuerunt: sed omnia crassè & sine ulla perfectionis spe, transacta sunt. Laudem vero meretur summam in his Albategnius, qvi relictâ autoritate, & servili probro nimiae credulitatis, ocularem experientiam in consilium & subsidium advocavit, ostenditque divinam hanc ARTEM ab Ante cessoribus actam, semper agi, nunqvam peractam fuisse, neque post mille Secula, ulli posigenitorum, occasionem denegatum iri, aliqvid laudabiliter adjiciendi. Hic primus obliqvitatem minorem eâ, qvam credulitas jussit esse veram, ex observatione asseruit; tantam ferè, qvantam supra è Ptolomaei observationibus enucleavi. Hic Eccentricitatem Solis, locum apogaei, & aliaplurima ut & qvantitatem anni, & motum Fixarum, emerdavit; ostenditque viam qvam in eundam sibi proponerent, qvi hisce sacris fructuosè operari cupiunt. Verum de his satis; plura Exempla computi Fixarum, in fra in Planetis passim occurrent.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
