Latin
85.6 to 85.8
Maria Cunitz, Urania propitia 85.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, qvia in Frontispicio Libri promiscram, facilem qvendam modum revocandi loca nuperiorum, Saturni, &Jovis, ad exactiorem, &coelo magis consonam rationem: locus me admonet, ut nomen ibi contractum rescindam, &datam fidem liberem. Qvamvis enim RUDOLPHINIS perfectiores hactenus Tabula (qvantum scio) non prodierint; nemo tamen putet, nihil in illis restare emendandum. Nam crebrae, fidae, &diligenter ad coelum, per a8annos, à Marito observandissimo habitae observationes docuerunt; non solum in superioribus: sed etiam in reliqvis, due scilicet, Pr, &Vυ, imò in ipsis Luminaribus, (&qvod alii mirabuntur) in multis Fixis latitare imperfectiones; est, ubi errores, Artificum diligentiâ, in posterum emendandos, &exscindendos; qvorum maximam qvidem partem ipse jam sustulit; mihique concessit, ut speciminis loco, superiorum correctione cum doctis Artificibus communicatâ; Artis cultores ut diligentiùs in coelum inqvirerent, nomine ipsius admonerem. Reliqvorum vero emendationes nondum publicare voluit, expectans, qva fronte, &animo haec excipiantur? Quod si enim gratiarum loco, pro seculi pravitate, dium, cavillas, calumnias se manere senserit, mavult omnia suppressa perire; quam sacrum canibus projicere: 29 igitur observationibus, in diversissimis Ec centrici &commutationis punctis (id qvippe factu necessarium est ei, qvi hoc in negotio feliciter &fructuose operari vult) ad Saturnum habitis, &studiosissime inter se collatis; deprehendit, maximum Rudolphinarum à coelo excessum 4/20 (idque in primo commutationis semicirculo. Ut proinde rem ipsam breviter aperiam, seqvente facillimâ ratione, Calculator hi locum corrigat.