# Urania propitia 85.6-8

Maria Cunitz, Urania propitia, 85.6 to 85.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/85.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/85.6

Verum, qvia in Frontispicio Libri promiscram, facilem qvendam modum revocandi loca nuperiorum, Saturni, & Jovis, ad exactiorem, & coelo magis consonam rationem: locus me admonet, ut nomen ibi contractum rescindam, & datam fidem liberem. Qvamvis enim RUDOLPHINIS perfectiores hactenus Tabula (qvantum scio) non prodierint; nemo tamen putet, nihil in illis restare emendandum. Nam crebrae, fidae, & diligenter ad coelum, per a8annos, à Marito observandissimo habitae observationes docuerunt; non solum in superioribus: sed etiam in reliqvis, due scilicet, Pr, & Vυ, imò in ipsis Luminaribus, (& qvod alii mirabuntur) in multis Fixis latitare imperfectiones; est, ubi errores, Artificum diligentiâ, in posterum emendandos, & exscindendos; qvorum maximam qvidem partem ipse jam sustulit; mihique concessit, ut speciminis loco, superiorum correctione cum doctis Artificibus communicatâ; Artis cultores ut diligentiùs in coelum inqvirerent, nomine ipsius admonerem. Reliqvorum vero emendationes nondum publicare voluit, expectans, qva fronte, & animo haec excipiantur? Quod si enim gratiarum loco, pro seculi pravitate, dium, cavillas, calumnias se manere senserit, mavult omnia suppressa perire; quam sacrum canibus projicere: 29 igitur observationibus, in diversissimis Ec centrici & commutationis punctis (id qvippe factu necessarium est ei, qvi hoc in negotio feliciter & fructuose operari vult) ad Saturnum habitis, & studiosissime inter se collatis; deprehendit, maximum Rudolphinarum à coelo excessum 4/20 (idque in primo commutationis semicirculo. Ut proinde rem ipsam breviter aperiam, seqvente facillimâ ratione, Calculator hi locum corrigat.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
