Latin
87.5 to 87.7
Maria Cunitz, Urania propitia 87.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Magnus sanè circa hoc Sidus error, admonens Tabularum autorem, ut &parcius alienum nomen, &laborem sugillare; &de suo modestiùs sentire discat. Ex hac collatione animadvertant Astrophili primò: qvam arduum sit ad accurationem motuum coelestium pervenire, etiam illi, qvi mediis necessariis, &observationum fide dignarum copiâ instructus est; ne dum ei, qvi unam, &alteram duntaxat observatiunculam (etiam illegitime administratam) pro fundamento sibi proponit. Nam sicut in actionibus forensibus, Sacrae Themidis antistites periculosum &temerarium ducunt, Ne legis Jensu definire, nisi totâ lege prius diligenter inspectâa: itm non minus, in arduo hoc negotio pericliratur veritas, nisi in multis diversissimis, tàm eccentrici; qvàm commutationis circuli punctis, observata diligenter capiantur, omniaque cum per se; tum v, invicem collata, in debito praecisionis puncto coinciderint: Secundo, considerent, qvam sibi semper similis sit veritas, qvantique intersit, veris propriis, &ad aeqvatis motuum causis Astronomiam in aedificari Kepplerus enim ut prudens Artifex, omnia studi osissimè discutiendo, centrum mundi mobilis constituit Solem, corpus magnum augustum, admirabile, vi motoria vivacissima pollente, &hinc Planetas circa se dispositos (propinquos qvidem celeriter, remotos tarde) circum rapere: Planetas v. ipsas in primo ab aphelii semicirculo librando, Soli appropinqvare, in altero iterum abeo elongari. Haeratione orbita Planetarum fit Elliptica; &utrumque semper intervallum, tum Planetae à Sole, tum Terrae qvog, à Sole, innotescit, qvibus duobus concessis, vi Geometritae, &invictissimae demenstrationis evincuntur anguls ad planetam, ad Solem &ad Terram. Atque haec causa est, qvod Rudolphinae propinqve admodum hoc observatum, ad differentiam 4 1/2 min. asseqvuntur: Prutenicae v.