Latin
9.5 to 9.6
Maria Cunitz, Urania propitia 9.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
horae faciunt unum diem) ergo summa horarum collecta, si excesserit 24, per 24 dividenda, &qvotus speciei dierum addendus. Species dierum continetur in seqvente specie trecenties, sexagesies qvinquies (dies n. 366. faciunt unum annum) ergo numerus dierum, per 365. (si hunc numerum excesserit) dividatur; &qvotus speciei annorum addatur. In motus speciebus; secundorum summa iterum dividitur per 60, sicut in tempore, &fiunt in qvoto scrupula prima, primorum qvoque scrupulorum summa per 6o dividitur, &fiunt in qvotiente gradus. Graduum vero summa per 30 dividitur, (30 enim gradus faciunt unum signum,) &qvotiens additur numeris speciei signorum. Operatio vero haec est; ut numeris ad praescriptam rationem collocatis, subducatur linea, &inprima ad dextram positâ specie incipiatur additio omnium numerorum vulgaris; &summa collecta per competentem sibi divisorem ut jam praecepi, dividatur, qvod remanet lineae subscribatur, qvotus vero asservatur, &numeris seqv. speciei addatur. In motu quidem si ultima ad sinistram posita species signa fuerint, &12 excesserint, dividat: summa per i2, quod remanet pro sign subscrib. quoto vero, cujonullo uso, rejicitur. Exempl. Additionis specierum Temporis Lector hoc accipiat: proponuntur mihi hi numeri specierum temporis addendi sub literis A.BC. D.E. A. ann: 3. dies 290. bor. 19.