# Urania propitia 9.5-6

Maria Cunitz, Urania propitia, 9.5 to 9.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/9.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/9.5

horae faciunt unum diem) ergo summa horarum collecta, si excesserit 24, per 24 dividenda, & qvotus speciei dierum addendus. Species dierum continetur in seqvente specie trecenties, sexagesies qvinquies (dies n. 366. faciunt unum annum) ergo numerus dierum, per 365. (si hunc numerum excesserit) dividatur; & qvotus speciei annorum addatur. In motus speciebus; secundorum summa iterum dividitur per 60, sicut in tempore, & fiunt in qvoto scrupula prima, primorum qvoque scrupulorum summa per 6o dividitur, & fiunt in qvotiente gradus. Graduum vero summa per 30 dividitur, (30 enim gradus faciunt unum signum,) & qvotiens additur numeris speciei signorum. Operatio vero haec est; ut numeris ad praescriptam rationem collocatis, subducatur linea, & inprima ad dextram positâ specie incipiatur additio omnium numerorum vulgaris; & summa collecta per competentem sibi divisorem ut jam praecepi, dividatur, qvod remanet lineae subscribatur, qvotus vero asservatur, & numeris seqv. speciei addatur. In motu quidem si ultima ad sinistram posita species signa fuerint, & 12 excesserint, dividat: summa per i2, quod remanet pro sign subscrib. quoto vero, cujonullo uso, rejicitur. Exempl. Additionis specierum Temporis Lector hoc accipiat: proponuntur mihi hi numeri specierum temporis addendi sub literis A.BC.D.E. A. ann: 3. dies 290. bor. 19.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
