Latin
91.4 to 91.5
Maria Cunitz, Urania propitia 91.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli Tertii loco Addam in gratiam Astrophilorum, notabiles 2 observationes, recentes admodum, qvas cum Marito hic habui. 1. Anno Christi 1649. 2 Maj: vespere, hora jo 53', Jove non procul à nonagesimo versante, observavimo per tubum opricum in apertura 14. scrup: capacem distantiam centrorum Jovis, borei, &stellulà altioris, &primae in alâ noqvae paulo major erat media capacitate instrumenti s. 7'. nimirum 8 scrupulorum primorum, eratque simul centrum ejus parum à perpendiculo stellulae versus occasum remotum, spacio latitudinis proprij discelli, id est unico circiter min primo; (vel, ut significantius dicam, longitudo fixae superabat uno minuto primo, longitudirem Jovist) &latitudine septentrionali superabatur. Atque haec circa primam observationem scrupulose &circumstantialiter animadversa sunt. Deinde sub initium operarum Typographicarum9 Junii vespere hora 9, A longitudine stellulam dictam nondum assecutus erat, distantibus centris minus qvidem duobus scrupulis, plus tamen H. scrupulis; eratque paululum borealior stellulâ: seqvente die 3, circa eandem horam, Jupiter stellulam jam superaverat, distantibus centris uno minuto: è qvo colligebatur, qvod circa meridiem ejus diei fuerent secundum longitudinem conjuncti, &qvod Jupiter australi suo margine stellulam attigerit; &sic Latitudinem boream latitudine stellulae habuerit medio scrupulo majorem. Haec duo observata, qvae Artificibus (ut pote fide dignissima, &circumspectissimè accepta, de meliori nota commendo, non tantum necessitatem alicujus correctionis Rudolphinar: arguunt, mensuramque correctionis comprobant: sed etiam ipsius Fixae locum ad majorem praecisionem adducent.