# Urania propitia ix

Maria Cunitz, Urania propitia, CONSTANTINUS RINGIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/ix

MARIAE CUNITIAE eruta, & in Sacello HONORIS perpetui Sacrata & oblata, MARIA CUNITIA per anagr. INI MIRA:VACAT. ad Authorem. bstrusas rimaris opes dum faustiter intus RUraniae; intra & INIMIRA Minerva; VACAT, Adversas qvamvis mundi experiare procellas: propositi abjicias non tamen orsa tui. Omnia sunt ingrata solo, polo at omnia grata! illic mercedis copia larga datur. Ergo age rumpe moras, toties optata per orbem scripta tua in lucem profer, ut astra notes. II. MARIACUNITIA. per Anagr. I URANIA; MICATI ad Aut horem. I pede felici, vultum nec subtrahe nobis URANIA; ex alto nam Deus ecce MICAT! Si Deus es tecum: totus fremat orbis & orcus; non opus hostiles ut vereare minas. III. MARIA CUNITIA per Anagr. AMIRA VI CANIT ad Lectorem JICANIT A MIRA coeli mera mira, nec unqvam audita in nostro, talia, tanta, Solo! URANIA id monstrat multo vigilata labore PROPITIA: à docto non reprobata choro Qvis qvis es Uranicis cupiens certare palaestris; dic: vivat Pylios URANIA ista dies! IV. MARIA CUNITIA SVIDNICIO SILESIAS per anagr. SI MICAS COELI VIS: INII. DAT URANIA ad eundem. SI rutili MICAS COELI VIS: volve diurnâ, nocturnâ pariter, coelica scripta, manis Pone metus; INII felix: exempla seqventi nostra: DAT è coelo Propitia URANIA.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
