# Urania propitia vii

Maria Cunitz, Urania propitia, MARIAM KUNITIAM SILESTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/vii

Qvo fulsit sophiae grada?
Qvi doctis oculis astra micantia,
Planetas, regere impigros,
Vidit fata hominum subvenientia!
Motumque addidicit sagax,
Qvo se vertere seu tollere vult polus:
Axem nec malè sphaericum
Emensus, didicit qvid valeat Venus
Blando juncta Jovi, levis
Qvid Mars asspiciens praecipiti in domo
Saturni caput horridi:
Qvid portent hyadae, atque imbrifer Orion,
Seu qvid, gaudia, Plejades
Sive Austri valeant qvid penetralia?
Neqvicqvam DEUS abscidit
Prudens, nobili Olympo bene dissitas
Terras, si tamen improbum
Naturae ingenium transiliat polos!
Audax omnia perseqvi
Gens humana, ruit saepe & abdita:
Audax Astronomùm genus,
Tellurem arte nova è sydere computat:
axspectibus intimis
Novit qvae macies, qvae nova febrium
Terris immineat cohors:
Ignotique priùs certa necessitas
Lethi, proruit in diem
Eclipsesque notat Cynthiae amabilis
Vestigans Phaëtontios
Cursus Zodiaci per vaga sydera:
Ad blandam Uranien modò,
Alis ingenii non mulierculis
Natis, per numeros novum
Perrupit aditum, faemineus labor.
Nil mortalibus arduum est,
Coelum ipsum petimus salvificâ fide,
Nec nostrum patimur DEUM,
Solum aeterna sibi vivere secula.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
