Latin
ELEGEIDION
Maria Cunitz, Urania propitia viii
Unproofread scanNot analysed yet
Qvidnam rerum opisex egit? vel mente repostum
Qvidnam habuit? qvòd non seriùs aut citiùs
Condiderit mundum? annorum sex millia profer,
Et nondum cepit, qvod fuit antè NIHIL;
Ipse etiam AETERNUS vivens sine compare, &absque
Impare, cur selus maluit esse SIBI
Sic, inquam, qvaerit sapientia caeca, nec horret
Subsannare DEUM, bulla, superbus homo!
At mens ò perversa! reqvire, reqvire, qvod ultra
Passe cuum est, &qvae sunt patefacta tibi
Neglige! num sic curris iter? nae, curris ubi atrox
Cornua sert latâ, BESTIA CURVA VIA:
En solem! en lunam! en rutilantia sydera Coeli!
Daedalum opus terrae en! Oceanumqe vagum:
Heit insiste: DEI sapientia cernitur heic heic;
Et bonitas; illcic sunt tibi 1000F +
Sint licet atg. tibi lingvae centum orag. centum,
Ferrea vox, cerebrum Seraphicumque caput;
Non enodabis lunae solisque labores,
Nec Planetarum vim satis expedies:
Sume globum Lunae maculosum, terge, vel unam
Ab sterges maculam, qvam nova Luna parit?
Aut libet exserere ingentum, aspice! daedala tellus,
Magnisicum Det opus, nostra benigna parens.
An non gemmarum, herbarum, fructuum speciebus,
Omnimodis radians, ebria, plena bonis?
Virtutes scrutare ejus, sudabis &aeqva
Auctori dabitur, gloria, laus &honor.
Oceani tandem seu fluxus sive refluxus
Perpendas, salsi aut vasta creata maris;
Dispeream, nisi se divina potentia prodat,
Deplacanda prece, haud discutienda strophis
Aut nisi sufficiat liber hic amplißimus almae
Naturae, en, monstrat pagina sacra, alium
Mordicùs hunc relegas, mysteria magna docebit,
Et vera instituet te agnitione DEI:
At penetrare, cave, stolido vel acumine mentis
Indagare ea, qvae nox tenebraeque premunt
Hinc meritò laudanda mihi CUNITIA, praestans
Foemina, qvae multa sedulitate, librum
Naturae evolvit, venerans sanctog. JEHDVAE
Oscula dans, propter sydera clarapoli,
Qvae tam disposuit miro, ARBITER, ordine, summa
Hinc ut majestas emicet atque decus;
Haec nos scire juvat, sapientia summa putatur,
Scire haud velle aliqva, &qvae DEUS ipse vetat.
Macte labore tuo vim praestantis sima, Numen
Qui tecum tali relligione colunt.
Hos thronus excipiet coelesti in regia Olympi,
Ast illos satanae tartara saeva manent.
Singularis amicitiae &observantiae ergò ser.