# Urania propitia xii

Maria Cunitz, Urania propitia, MARIA CUNITIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/xii

Unde
Quae vires gemmis, arboribusque datae?
Quae natura avium, montanarumque ferarum,
Herbosos pecoris qvodque pererrat agros?
Quid mare compescat, qvid concitet aeqvoris undas?
Oceano qvaenam monstra marina natent?
Docta fuit Vates venturi praescia MANTO,
Unde suum celebris MANTUA nomen habet.
Nec te CARMENTIS genitrix Evandria, Grajas
Ac Latias artes docta tacere volo.
A Te carminibus sunt indita nomina; primam
Litterulas qvasdam Te reperisse ferunt.
ASPASIAM genuit Miletus, acuta Sophorum
Degmata callentem Rhetoricosque libros.
Haec primum Argolici facunda Magistra Periclis
Foedere cui thalami postea juncta fuit,
Eximias ARETAE dotes stupere vetusta
Secula, qvae claros vicit in arte Sophos.
Patris Aristippi post mortem haec ausa docere,
Sceptra diu patriae gessit amica Scholae
Pyrthagorae obscuras gnomas sensusque retrusi,
Cum laude explicuit filia DAMApatris.
SOSIPATRAM Graeco natam genitore, Caystri
In campis, genios erudiiße ferunt,
Qvae licet hic nullis aliis fuit usa Magistris,
Nunqvam Pierias incoluitque domos.
Scripta tamen Vatum veterumque reperta Sophorum;
Clamoso causas qvas agit atque foro
Argutus cultor Peithus, callebat ad ungvem,
Qvaestio nec, qvam non solveret, ulla fuit.
Sic MOERO, SAPPHO, PRAXILLA, CORINNA, THEANO,
Sic NOSSIS, MTRTIS, sic TELESILLA, MTRO.
Artibus excultae Musisque fuêre dicatae,
Sublimis qvarum fama perire neqvit.
Et Latium doctas matronas protulit olim,
Doctrinis clari qvas coluêre viri

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
