# Urania propitia xiv

Maria Cunitz, Urania propitia, MARIA CUNITIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/xiv

Sed cur antiqvis exemplis immoror? isthaec
Omnia non meus est, enumerare labor.
Talia suppeditat nostrum qvog plurima seclum,
Quae nullo priscis cedere jure qveunt.
Cui non nota prae doctissima scripta MORATAE,
Francidos augustum qvae fuit orbe jubar.
Ticinum decorat docta ANDREINA vetustum,
Nam de Castalio largiter amne bibit.
Belgarum illustrat fortem SCHURMANNIA gentem,
Ob cupidè potas Bellerophontis aqvas.
Elysio decus est CUNITIA nobilis orbi,
Ingenii propter dona stupenda sui.
Splendida ceu Phoebe stellas supereminet omnes,
Cumfulget medio lumine plena polo:
Sic reliqvas post se CUNITIA nostra relinqvens,
Arte Mathematicâ scit superare nurus.
Corporis egregium jam non memorabo decorem,
Deciduum namque est lubrica forma bonum.
Nec fusè referam phaleratis, dextera, verbis
Qvuam sit Apelleâ pingere gnara manu.
dicam svavi qvam mulceat aethera cantu,
Non
Quando cavae chelyos fila canora ferit.
Musica vel celeri qvando instrumenta pererrat
Pollice, multiplices edere promta sonos.
dilaudabo, nec carmine praseqvar ullo, Non Excellens Phrygia pingere qvam sit acu. qvus exactè didicit studiosa qvaternas

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
