Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
t in circulo vectis eξ, quem priùs horizonti parallelum intelliOgamus, deinde sub, vel super horizontem, translatum in σ, vel certum est eandem potentiam in punctis ξ &ξ adplicatam, &per lineas vectibus perpendiculares . z, 68, &ξ trahentem, vel impellentem ęquali vi trahere, cùm eodem modo potentia trahat, &adplicetur. Illa verò linea per quam potentia trahit, semper recta est, &absque pondere, summaeque proinde flexibilitatis concipienda, ne quod impedimentum rationibus officiat. Est igitur ζ8 linea potentiae directiua, &-50 angulus est directionis, quippe compositus ex radio, vel brachio potentiae 1ξ, &linea directionis &8, quam etiam pendulum, vt 6 punctum appensionis, gὰ *τqν ZIvocare possis. Porrò si potentiae aequales per brachia aequalia, &angulos dieprrectionis aequales trahant, erit illarum aequalis tractio: si trahentes opponantur, aequilibrium constituent; si ad eandem partem simul trahant, illarum effectus duplicabitur.