Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 100-4
Unproofread scanNot analysed yet
hexapodum; quae longitudo vix sensibiliter discrepat ab ea quae fit in hoDUO rizonte AF, licet octo hexapedis altiore Quarta pars propositionis ostendit qua ratione duratio cuiusque iactus reperiatur, hoc est quanto temporis spatio sagittae, iacula, globi, &alia βελόμενα suas parabolas describant, cum iaculationis, seu iactus ali cuius tempus ex obseruatione datum est. Verbi gratiâ, iactus globi 33° librarum, in eleuatione 22 graduum super horizontem, tempus 22 secundorum consumpsit, ex obseruatione accuratissima D. Petiti; hoc est ASP curua spatio 22 secundorum descripta est; quare AR erit 22, cum AR sit tempus iactuum quemadmodum &cuiuscumque alterius iactus tempus à tangente curuae, à iactu descriptae significatur, atque definitur. Cùm autem iactus quilibet factus in aliqua super horizontem eleuatione constet ex ascensu &descensu, primum tangentis dimidium, ascensum; secundum descensum significat, eiusque tempus, seu duratio nem metitur. Cùm igitur AR sit tempus iactus per curuam ASP, tempus ascensus erit AT. Tempus autem ascensus, &descensus in perpendicula ri AB, est AD. Quapropter cùm AR sit ad AD, vt 2054. ad 5362. si fiat vt 2044) ad 5362, ita 22 ad aliud, inuenietur tempus ascensus &descensus in perpendiculari AB, esse ferè 57½ secundorum, cuius semissis 28, est tempus ascensus. Idem verò globus, qui per AP19oO hexapedas percurrit, emissus perpendiculariter, ex A ascendisset ad B, fecissetque ascensu suo 1340. hexapedas. Iam verò ex tempore iactus AP dato, facilè tempus medij iactus A HF, qui fit in eleuatione 45 graduum, innotescit, si quidem vt AR (qui fit 22 secundis) 2054', ad AE tangentem iactus medij, hoc est ad 3800, ita 22 ad secundâ 40. ,quaproter globus describet parabolam AHF, tempore AE, quod cum sit ferè duplum temporis, quo describitur paraboia ALP: non est tamen in plano horizontali iactus AF duplus iactus AP, quod contingeret si iactus solam lineam rectam AHF describerent; verùm ascensus KH maior ascensu OS maius tempus requirit. Porrò partium omnium parabolae AHF, ¶bolae ASP, vel aliarum comparatio cum diuersis partibus temporis, quibus describuntur, nouas meditationes desiderat, quibus datae quaelibet partes quarumcumque parabolarum conferantur cum datis quibuslibet partibus temporum. Nunc enim sufficit ex quolibet dato tempore cuiuslibet iactus, quemlibet alium iactum, &illius tempus inferre, vt fieri potest ex istius propositionis intellectu, quam vnicuique, quantum voluexit. amplificandam permitto.