# Cogitata physico-mathematica 101-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/101-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/101-2

Similiter motus quem duo corpora collisa, velrupta faciunt, per aerem propagatur ad aurem, hincque per neruos ad cerebrum, & ad cor; & ita de reliquis obiectis aliorum sensuum, quorum motus vbi corattigerint, si motum illius vitalem iuuant, voluptas nascitur, si ei noceant, dolor. Cùm autem id quod patitur reagat, & resistat, motus cordis fit versus cerebrum, indéque in neruos vsque ad corporis superficiem externam, vnde phantasma oritur, quod est motus in cerebro, licet instar rei externae appareat, quam repraesentat vbi non est: vt contingit cum stellae in aqua, vel speculo videntur & vox vbi Echo. Ex his autem phantasmatibus seu motibus ipsum sentientis corpus mouetur, atque adeo motus animalis oritur. Motus autem illi non desinunt licet obiecta non agant amplius, quandoquidem vt ad motum imprimendum agens necessarium est, ita & ad motum auferendum. Neque motus spiritibus & sanguini impressos quidquam extinguit nisi motus contrarius, qualis forsan à grauitate oriundus, vt in aqua contingit quam lapillus in orbem commouit. Cùm autem pluribus motibus cerebrum & coragitentur, motus qui dominatur praesens phantasma dici potest: quod, dum obiectum agit, diuersis nominibus, iuxta diuersitatem organorum, exprimitur: si enim motus fit per oculum, dicitur lumen, vel color: si per aurem, sonus, &c. si per corporis superficiem, calidum, frigidum, laeue, asperum, &c. Vt autem ipsa passio dicitur sensio, idem motus manens, absente obiecto, dici solet imaginatio, sumpto nomine ab imaginibus, licet idem cum sensione fuerit, à qua solùm differre videtur, quòd ea prae lentiam obiecti requirat: cúmque motus omnis successione constet, imaginatio semper aliquid habet in se praesente prius, quod vbi sub praeteriti ratione consideramus, memoria; sicut imaginatio praeteriti absque consideratione ipsius phantasmatis, hoc est imaginaria successio, tempus appellatur, adeout idem animi motus, ob 4. diuersos respectus, nomina 4. adeptus sit. Quanquam fatendum est phantasmata inter sentiendum clariora, quàm vbi obiecta abeunt, ob nouorum obiectorum successionem in omnia sensuum organa quae quidem non destruunt motum praecedentem, qui vetustate non euanescit, sed comparatione latet: vt ex somno patet, in quo imaginationes non minus clarae sunt, quàm in ipsa sensione, quòd tunc alia sensoria omnem aditum obiectis praecludant: cúmque dormientium phantasmata initium habuerint à sensione, sintque motus idem, somnium erit quintum nomen imaginationum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
