# Cogitata physico-mathematica 102-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/102-2

Rursus vt in liquido variis motibus turbato nascitur motus ex diuersis compositus, ita contingit in spiritibus, cerebro & corde, vnde plura phantasmata in vnum coëunt, vt fit in imaginatione montis aurei, & centauri velut ex equo & homine compositi; qua etiam ratione magnificas heroum actiones somniando, vel inani gloriâ nobis ipsis affingere possumus, & sextum nomen fictionum, atque figmentorum motui primo continuato affingere: porróque septimum nomen discursus continuae imaginationum seriei, in quas sicut aquae pars mota partem vicinam ducit, & trahit, ita phantasma vnum ex alio vicino solet oriri: sunt autem vicina phantasmata, quae in ipsa sensione se inuicem immediatè subsequuntur. Est autem discursus, siue imaginationum series, ordinatus, vel inordinatus, ac veluti fortuitus, vt si quis à Pythagora ad fabam, à faba ad fabulam, à fabula ad Aesopum cogitando vagaretur; qualis est somniantium, vel delirantium: ille verò regitur ab aliquo fine, quem aliquis assequi desiderat: & ad quem tenditur, vel à principio quolibet, vel ab eo quod ipsa finis imaginatio suggerit. Illius exemplum est cùm rem aliquam prae exilitate latentem reperire volumus, nam totum locum, sumpto vbilibet initio, lustramus oculis: versificatores congruis vocabulis sua metra implere volentes idem praestant, vt canes omittam, qui sumpto quolibet initio campum peruagantur, quod discursus vmbram aliquam habere videtur. Sed cùm discursus principium à fine discurrentis sumitur, quod fit dum imaginationem finis sequitur imaginatio viae ad finem, sumpto vbiuis principio series imaginationum continuatur per seriem causarum & effectuum; idque vel à causa ad effectum, vel ab effectu ad causam. Si processus fiat ab imaginatione causae ad imaginationem, effectus versus finem, qui semper est effectus vltimus, dicitur σὐνεας seu compositio; si ab effectu ad causam & ita deinceps versus priora, αἰάλωις seu resolutio: est autem vtraque reminiscentia. Illius exemplum in homine, dum aedificationem imaginatur incipiens à materia ad formam domus introducendam: tunc enim imaginatio procedit à materia ad comportationem, inde ad fundamentum, muros, tectum, &c. quibus similis est auium nidificatio.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
