# Cogitata physico-mathematica 102-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/102-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/102-3

COROLLARIVM III. OOssunt etiam inferi missilium velocitates ex iactuum longitudine; cùm enim eadem longitudo ex eadem super horizontem eleuatione, eandem velocitas arguat, & ex eodem tempore eadem inferatur velocitas, si fuerit in eadem eleuatione dupla, vel tripla longitudo, &c. velocitas dupla, vel tripla dicetur: quamquam nonnihil difficultatis in eo esse videatur quòd non possit esse maior eiusdem eleuationis longitudo, quin missile altiùs ascendat. COROLLARIVM IV. Jactus eleuatione, & illius horizontali longitudine cognitâ, iactum verticalem inuenire, & vice versâ. Vper extremis plani dati iactus AP, erigantur duae perpendiculaSres indefinitae AD & PL, & à puncto A, iactus initio, in angulo eleuationis cuiuscumque, ducatur AL recta secans perpendicularem PL in L; & à puncto L ducatur perpendicularis ad PL, nempe LD, (quae hîc subintelligenda) secans perpendicularem AD in D, sumaturque ab A versus D, quarta pars totius AD, quae dabit AB pro sublimitate iactus verticalis. Dato verò iactu verticali AB, vel alio quocumque, quiuis alius iactus hac ratione reperietur. Fiat linea AD quadrupla iactus AB, & AD diametro describatur semicircumferentia DEA; requiraturque longitudo iactus in eleuatione AE, ducaturque ab A in E recta, quae tangat praedictam semicircumferentiam in E, (eodemque modo in reliquis iactibus linea referens inclinationem, vel eleuationem, vsque ad circumferentiam ducenda est) & ab illo puncto E demittatur linea plano AF perpendicularis, quae secans AF in F, demonstrabit quaesiti iactus longitudinem AF. Niuscuiusque iactus altitudinem, hoc est axem parabolae ita reperies.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
