# Cogitata physico-mathematica 102

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, ZIDIUXXZE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/102

Centrum verò F est vertex coni, & recta AN potens figurae quadrantem, est radius circuli nascentis ex sectione coni per AN, hoc est distantia axis FA à puncto N lateris coni FN, è cuius puncti N regione reperitur vertex hyperbolae A. Vertex ipsius coni F idem est cum centro hyperbolarum: & ipsa asymptotos FE latus est trianguli conum per axem secantis. Aliae proprietates ex hyperbolae descriptionibus concludi poterunt; nunc enim aliqua de Ellipsi subijcienda. De Ellipseos Proprietatibus. It Ellipsis AMBN, quae generatur ex sectione coni, eo modo quem Apollonius prop. 13. l. primi describit, postquam 11. prop. docuit qua sectione parabola, vt 12. prop. hyperbola generetur. Cuius ellipseos, cum sint multae proprietates, illa tamen notatu dignior videtur, qua radios omnes siue lucis, siue soni à foco L ad focum Treflectit, vt ex radio LD in I focum reflexo satis intelligitur, quippe angulus incidentiae LDK aequalis est angulo reflexionis IDF, quod & CE tangens ellipseos in puncto Dostendit. Itaque cubiculi interioris latera figuram AMBNHA habentia candelae in L collocatae radios omnes, qui politos parietes ferient, ad I punctum remittent, in quo non minus clarè legas quàm propè punctum ipsum L, tametsi 20, aut pluribus hexapedis oculus in L positus distet, licet inter L & I nullus legere possit; audiétque auris in I posita quae submissa voce dicentur in puncto L.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
