# Cogitata physico-mathematica 103-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/103-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/103-2

Huius autem exemplum est processus à cogitatione formae domus ad cogitationem loci, in quo aedificanda: sequitur materiae eo loci comportatio, &c. quae vtcunque essent in auibus, si à pullis per oua, nidum & materiam ad locum recurrerent, & analyticam exercerent. Haec autem reminiscentia mediorum ad finem, ars dicitur, si quoties finem imaginamur, toties eundem mediorum ordinem percurrat imaginatio, progrediendo à causa ad effectum; & scientia causarum, cùm fit processus ab effectis ad causam. Si reivnius ad alium, & euentus ad euentum successionis, siue antecedentis & consequentis adsit memoria, dicitur experimentum; ex quo si quis euentum similem videns euentui praeterito, credat quoque similem effectum secuturum, vel antea praeteriisse similem ei quem praesentem videt; exempli gratiâ, qui nubem densam & nigram videt, expectabit pluuiam, quòd priùs viderit pluuiam secutam fuisse; vel ex visa pluuia nubem illam praecessisse dicet, quia priùs ita contigisse meminit. Quid enim aliud est futuri imaginatio, quàm praeteriti, cuius ordinem cum praesenti connexum fingimus, vel supponimus, sumendo similes euentus, nempe praesentem & praeteritum non vt similes, sed vt eundem numero; vnde fit vt euentus qui reuera praecedentem antecessit, suppositione, fictioneque nostra tequi videatur, quidquid autem praesenti supponitur, futurum appellatur. Vt autem experimentorum memoria respectu praeteriti dicitur experientia, respectu futuri vocatur expectatio, vt sit multimoda experientia res eadem cum prudentia, siue futuri prouidentia, quae sine experientia nulla est: hinc ingenio celeres qui plus habent experientiae, prudentiores. Qui verò similitudinem consecutionis euentuum obseruarunt & meminerunt, habent consequens antecedentis, &, vice versâ antecedens consequentis signum; vnde futuri, & praeteriti ex solis signis sit coniectura & causae ac effectus, ob consequentiam vnius ad alterum, sunt expertis signa mutua. Cùm autem duarum rerum in sensione perceptarum differentiam imaginamur, illa comparatio est discursus initium; quae fieri nequit cum ea elaritate, quâ ratiocinari solemus, nisi quidam fixi characteres à nobis figantur, quorum ope praesentia cum praeteritis connectamus, quos characteres nomina dicimus, quae nos iuuant ad causas rerum inspiciendas, aut inuestigandas.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
