# Cogitata physico-mathematica 103-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/103-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/103-4

MONITVM. egeCVm satis hactenus de iactibus in medio non impediente factis Crim, quaedam addenda supersunt circa iactus in impediente medio factis, qualis est aër, aqua, & qualia sunt corpora liquida, quae cùm sint magis vel minus mobilia, diuersis modis resistent proiectis. Nec erit inutile si quis proiectiones, & casus in aqua diligentiùs, quàm hucusque factum sit, obseruet: quod cùm longè sit difficilius quàm in aëre, vix sperem, aut expectem, vt ab vllo fiat. Vtvt sit, proiectiones iterum in aëre considerabimus, postquam Tabulae iactuum in medio non impediente, quas à Galileo supputatas habemus, intellectae fuerint, in quarum gratiam erit sequens propositio; quas quidem tabulas cum tabulis Ingeniosorum, 25 propositione descriptis, conferre possis. PROPOSITIO XXX. Tabulam omnium iactuum Theoricam proponere explicare; eique varias obseruationes accommodare. CVm ex propositione praecedente nouam iactuum Tabulam condere Opossimus, quam postea quis cum tabula Ingeniosorum propos. 25 comparare queat; iamque Galileus illud fecerit, iuuabit Ingeniosos, Tabulam illam hîc clarè, & ad vsum explicasse. Incipit autem à gradu 45.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
