Latin
PHAENOMENA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 104
Unproofread scanNot analysed yet
PHAENOMENA perlegerit; caput 8 ipsa figurarum pulchritudine tam corporis, quàm mentis oculos recreat: Ellipseos verò describendae secundum modum ex 28. propos. libri Gallici de voce repeto qui datas supponit ambas Ellipsis diametros, vel semidiametros CK, &KL. Itaque describatur circulus ANB ex radio IN aequali semidiametro KL, &super radium IB in quotcunque partes aequales diuisum dicantur perpendiculires vsque ad circumferentiam NFB; quae lineae super semidiametrum KD, &KC in totidem, ac IB, diuisam, hinc inde transpositae, qualis est EF in GH translata, suis summitatibus ostendent per quae puncta CLHD Ellipsis transire debeat. Vnde colligitur quantam inter se affinitatem habeant circulus &ellipsis, quae videri possit circulus extensus: vt autem quadratum ordinatae GH ad quadratum ordinatae KD, ita rectangulum DG H ad rectangulum DKC, quod de aliis quibusuis ordinatis concludendum. Huic descriptioni aliam adtexo, quae hortulanis commoda; sint igitur puncta, seu foci FG, in quibus duo funis extrema palis seu baculis adstringantur; sitque funis diametro maiori BA aequalis: si digito, vel baculo trahatur funis ęqualiter ad punctum C, &hinc per omnes partes lateris ADB, &omnes partes lateris ACB, ellipsis describetur; quod in sequente figura distinctiùs cernitur, in qua funis EFK aequalis diametro GH, &in punctis EK affixa ducitur ad C, &transfertur ad BAFHIGC, cum stilo ferreo, vel ligneo, qui suo acumine ellipsim vel quotlibet ellipsis puncta describit.