# Cogitata physico-mathematica 104

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PHAENOMENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/104

PHAENOMENA perlegerit; caput 8 ipsa figurarum pulchritudine tam corporis, quàm mentis oculos recreat: Ellipseos verò describendae secundum modum ex 28. propos. libri Gallici de voce repeto qui datas supponit ambas Ellipsis diametros, vel semidiametros CK, & KL. Itaque describatur circulus ANB ex radio IN aequali semidiametro KL, & super radium IB in quotcunque partes aequales diuisum dicantur perpendiculires vsque ad circumferentiam NFB; quae lineae super semidiametrum KD, & KC in totidem, ac IB, diuisam, hinc inde transpositae, qualis est EF in GH translata, suis summitatibus ostendent per quae puncta CLHD Ellipsis transire debeat. Vnde colligitur quantam inter se affinitatem habeant circulus & ellipsis, quae videri possit circulus extensus: vt autem quadratum ordinatae GH ad quadratum ordinatae KD, ita rectangulum DG H ad rectangulum DKC, quod de aliis quibusuis ordinatis concludendum. Huic descriptioni aliam adtexo, quae hortulanis commoda; sint igitur puncta, seu foci FG, in quibus duo funis extrema palis seu baculis adstringantur; sitque funis diametro maiori BA aequalis: si digito, vel baculo trahatur funis ęqualiter ad punctum C, & hinc per omnes partes lateris ADB, & omnes partes lateris ACB, ellipsis describetur; quod in sequente figura distinctiùs cernitur, in qua funis EFK aequalis diametro GH, & in punctis EK affixa ducitur ad C, & transfertur ad BAFHIGC, cum stilo ferreo, vel ligneo, qui suo acumine ellipsim vel quotlibet ellipsis puncta describit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
