# Cogitata physico-mathematica 105

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PHAENOMENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/105

Hic autem modus nullius diametri cognitionem supponit, & cuiuscumque magnitudinis funes descriptorij, seu metatorij sumantur, semper ellipsis describetur, cuius tamen species mutabitur „si punctorum EK, quae funis extrema decinent, distantia minor, aut maior euadat; si maior, erit angustior ellipsis, & ad lineam rectam magis accedet, in quam migrabit cùm funis aequalis fuerit maiori diametro G H: si minor, propius circulum aemulabitur, & tandem in eum transformabitur cùm ambo funis extrema simul fuerint. Si verò funem illum eadem ratione qua distantiam punctorum auveas, vel minuas, ellipsis semper eiusdem speciei futura est, adeo ut describi possint ellipses eiusdem speciei quarum magnitudines sint inter se in data ratione; quoties enim seruabitur eodem ratio inter GH. vel quamcunque aliam diametrum maiorem & punctorum EK distantiam, toties ellipsis erit eiusdem speciei: videatur 8. dioptricae discursus ab illustri viro scriptus. Parabolae descriptio. VItifaria sectionum conicarum descriptio videatur apud viVIrum clarissimum D. Mydorgium, qui totum librum secunqui nihil praedum in iis describendis insumit: Ille verò modus ter triangulum supponit, prae caeteris arridet: quapropter esto primùm triangulus BAC, circa quem parabola describetur, si priùs bifariam à DA recta diuidatur; cui CE vt libet producta parallela fiat: Deinde diuidatur DC in quotuis partes aequales: similitérque CE diuidatur in totidem partes aequales; tum à puncto B ducantur rectae ad omnia puncta in linea CE notata, quales sunt lineae BE, BG: denique ducantur perpendiculares in puncta singula facta in linea DC, quales sunt FH, quae lineas omnes à B puncto in lineam CE ductas secabunt in punctis AHC, per quae parabola describetur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
